Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Publius Terentius Afer Phormio IntraText CT - Text |
DE. Nostrapte culpa
facimus ut malis expediat esse,
dum nimium dici nos bonos studemus et benignos.
ita fugias ne praeter casam, quod aiunt. nonne id sat erat,
accipere ab illo iniuriam? etiam argentumst ultro obiectum,
ut sit qui vivat dum aliud aliquid flagiti conficiat.
GE.
planissime. DE. is nunc praemiumst qui recta prava faciunt.
GE. verissime. DE. ut stultissime quidem illi rem
gesserimus.
GE. modo ut hoc consilio possiet discedi, ut istam ducat.
DE. etiamne id dubiumst? GE. haud scio hercle, ut
homost, an mutet animum.
DE. hem mutet autem? GE. nescio; verum, si forte,
dico.
DE. ita faciam, ut frater censuit, ut uxorem eius huc
adducam,
cum ista ut loquatur. tu, Geta, abi prae, nuntia hanc
venturam.--
GE. argentum inventumst Phaedriae; de iurgio siletur;
provisumst ne in praesentia haec hinc abeat: quid nunc porro?
quid fiet? in eodem luto haesitas; vorsuram solves,
Geta: praesens quod fuerat malum in diem abiit: plagae crescunt,
nisi prospicis. nunc hinc domum ibo ac Phanium edocebo
nequid vereatur Phormionem aut eius orationem.