Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Publius Terentius Afer Phormio IntraText CT - Text |
DE.
Agedum, ut soles, Nausistrata, fac illa ut placetur nobis,
ut sua voluntate id quod est faciundum faciat. NA. faciam.
DE. pariter nunc opera me adiuves ac re dudum opitulata
es.
NA. factum volo. ac pol minu' queo viri culpa quam me
dignumst.
DE. quid autem? NA. quia pol mei patris bene parta
indiligenter
tutatur; nam ex is praediis talenta argenti bina
statim capiebat: vir viro quid praestat! DE. bina
quaeso?
NA. ac rebu' vilioribus multo tamen duo talenta. DE. hui.
NA. quid haec videntur? DE. scilicet. NA. virum me
natam vellem:
ego ostenderem, DE. certo scio. NA. quo pacto . . DE. parce
sodes,
ut possis cum illa, ne te adulescens mulier defetiget.
NA. faciam ut iubes. sed meum virum ex te exire video.