Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Publius Terentius Afer
Phormio

IntraText CT - Text
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Scaena VII. Geta-Antipho-Phormio

 

GE. O Fortuna, o Fors Fortuna, quantis commoditatibus,
quam subito meo ero Antiphoni ope vostra hunc onerastis diem!
AN. quidnam hic sibi volt? GE. nosque amicos eius exonerastis metu!
sed ego nunc mihi cesso qui non umerum hunc onero pallio
atque hominem propero invenire, ut haec quae contigerint sciat.
AN. num tu intellegi' quid hic narret? PH. num tu? AN. nil. PH. tantundem ego.
GE. ad lenonem hinc ire pergam: ibi nunc sunt. AN. heus Geta! GE. em tibi:
num mirum aut novomst revocari, cursum quom institeris? AN. Geta.
GE. pergit hercle. numquam tu odio tuo me vinces. AN. non manes?
GE. vapula. AN. id quidem tibi iam fiet nisi resisti'. verbero.
GE. familiariorem oportet esse hunc: minitatur malum.
sed isne est quem quaero an non? ipsust, congredere actutum. AN. quid est?
GE. [o] omnium quantumst qui vivont hominum homo ornatissime!
nam sine controvorsia ab dis solu' diligere, Antipho.
AN. ita velim; sed qui istuc credam ita esse mihi dici velim.
GE. satine est si te delibutum gaudio reddo? AN. enicas.
PH. quin tu hinc pollicitationes aufer et quod fers cedo. GE. oh
tu quoque aderas, Phormio? PH. aderam. sed tu cessas. GE. accipe, em:
ut modo argentum tibi dedimus apud forum, recta domum
sumu' profecti; interea mittit eru' me ad uxorem tuam.
AN. quam ob rem? GE. omitto proloqui; nam nil ad hanc rem est, Antipho.
ubi in gynaeceum ire occipio, puer ad me adcurrit Mida,
pone reprendit pallio, resupinat: respicio, rogo
quam ob rem retineat me: ait esse vetitum intro ad eram accedere.
«Sophrona modo fratrem huc» inquit «senis introduxit Chremem»
eumque nunc esse intu' cum illis. hoc ubi ego audivi, ad fores
suspenso gradu placide ire perrexi accessi astiti,
animam compressi, aurem admovi: ita animum coepi attendere,
hoc modo sermonem captans. PH. eu Geta! GE. hic pulcherrimum
facinus audivi: itaque paene hercle exclamavi gaudio.
AN. quod? GE. quodnam arbitrare? AN. nescio. GE. atqui mirificissimum:
patruo' tuos est pater inventu' Phanio uxori tuae. AN. hem
quid ais? GE. cum eius consuevit olim matre in Lemno clanculum.
PH. somnium! utine haec ignoraret suom patrem? GE. aliquid credito,
Phormio, esse causae. sed censen me potuisse omnia
intellegere extra ostium intu' quae inter sese ipsi egerint?
AN. atque ego quoque inaudivi illam fabulam. GE. immo etiam dabo
quo mage credas: patruos interea inde huc egreditur foras:
haud multo post cum patre idem recipit se intro denuo:
ait uterque tibi potestatem eius adhibendae dari.
denique ego sum missu' te ut requirerem atque adducerem. AN. em
quin ergo rape me: quid cessas? GE. fecero. AN. heus Phormio,
vale. PH. vale, Antipho. bene, ita me di ament, factum: gaudeo.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) © 1996-2005 EuloTech