Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Publius Terentius Afer Phormio IntraText CT - Text |
DE.
Dis magnas merito gratias habeo atque ago
quando evenere haec nobis, frater, prospere.
quantum potest nunc conveniundust Phormio,
priu' quam dilapidat nostras triginta minas
ut auferamu'. PH. Demiphonem si domist
visam ut quod . . DE. at nos ad te ibamu', Phormio.
PH. de eadem hac fortasse causa? DE. ita hercle. PH.
credidi:
quid ad me ibati'? DE. ridiculum. PH. verebamini
ne non id facerem quod recepissem semel?
heus quanta quanta haec mea paupertas est, tamen
adhuc curavi unum hoc quidem, ut mi esset fides.
CH. estne ita uti dixi liberalis? DE. oppido.
PH. idque ad vos venio nuntiatum, Demipho,
paratum me esse: ubi voltis, uxorem date.
nam omnis posthabui mihi res, ita uti par fuit,
postquam id tanto opere vos velle animum advorteram.
DE. at hic dehortatus est me ne illam tibi darem:
«nam qui erit rumor populi» inquit «si id feceris?
olim quom honeste potuit, tum non est data:
eam nunc extrudi turpest.» ferme eadem omnia
quae tute dudum coram me incusaveras.
PH. satis superbe inluditis me. DE. qui? PH. rogas?
quia ne alteram quidem illam potero ducere;
nam quo redibo ore ad eam quam contempserim?
CH. («tum autem Antiphonem video ab sese amittere
invitum eam» inque.) DE. tum autem video filium
invitum sane mulierem ab se amittere.
sed transi sodes ad forum atque illud mihi
argentum rursum iube rescribi, Phormio.
PH. quodne ego discripsi porro illis quibu' debui?
DE. quid igitur fiet? PH. si vis mi uxorem dare
quam despondisti, ducam; sin est ut velis
manere illam apud te, dos hic maneat, Demipho.
nam non est aequom me propter vos decipi,
quom ego vostri honori' causa repudium alterae
remiserim, quae doti' tantundem dabat.
DE. in' hinc malam rem cum istac magnificentia,
fugitive? etiamnunc credi' te ignorarier
aut tua facta adeo? PH. irritor. DE. tune hanc
duceres
si tibi daretur? PH. fac periclum. DE. ut filius
cum illa habitet apud te, hoc vostrum consilium fuit.
PH. quaeso quid narras? DE. quin tu mi argentum
cedo.
PH. immo vero uxorem tu cedo. DE. in ius
ambula.
[in ius] PH. enimvero si porro esse odiosi pergitis . .
DE. quid facies? PH. egone? vos me indotatis modo
patrocinari fortasse arbitramini:
etiam dotatis soleo. CH. quid id nostra? PH. nihil.
hic quandam noram quoius vir uxorem CH. hem. DE. quid est?
PH. Lemni habuit aliam, CH. nullu' sum. PH. ex
qua filiam
suscepit; et eam clam educat. CH. sepultu' sum.
PH. haec adeo ego illi iam denarrabo. CH. obsecro,
ne facias. PH. oh tune is eras? DE. ut ludos
facit!
CH. missum te facimu'. PH. fabulae! CH. quid
vis tibi?
argentum quod habes condonamu' te. PH. audio.
quid vos, malum, ergo me sic ludificamini
inepti vostra puerili sententia?
nolo volo; volo nolo rursum; cape cedo;
quod dictum indictumst; quod modo erat ratum inritumst.
CH.
quo pacto aut unde hic haec rescivit? DE. nescio;
nisi me dixisse nemini certo scio.
CH. monstri, ita me di ament, simile. PH. inieci
scrupulum. DE. hem
hicine ut a nobis hoc tantum argenti auferat
tam aperte inridens? emori hercle satius est.
animo virili praesentique ut sis para.
vides peccatum tuom esse elatum foras
neque iam id celare posse te uxorem tuam:
nunc quod ipsa ex aliis auditura sit, Chreme,
id nosmet indicare placabilius est.
tum hunc inpuratum poterimus nostro modo
ulcisci. PH. attat nisi mi prospicio, haereo.
hi gladiatorio animo ad me adfectant viam.
CH. at vereor ut placari possit. DE. bono animo
es:
ego redigam vos in gratiam, hoc fretus, Chreme,
quom e medio excessit unde haec susceptast tibi.
PH.
itan agiti' mecum? satis astute adgredimini.
non hercle ex re istius me instigasti, Demipho.
ain tu? ubi quae lubitum fuerit peregre feceris
neque huius sis veritu' feminae primariae
quin novo modo ei faceres contumeliam,
venias nunc precibu' lautum peccatum tuom?
hisce ego illam dictis ita tibi incensam dabo
ut ne restinguas lacrumis si exstillaveris.
DE. malum quod isti di deaeque omnes duint!
tantane adfectum quemquam esse hominem audacia!
non hoc publicitu' scelus hinc asportarier
in solas terras! CH. in id redactu' sum loci
ut quid agam cum illo nesciam prorsum. DE. ego scio:
in ius eamus. PH. in ius? huc, siquid lubet.
CH. adsequere, retine dum ego huc servos evoco.
DE.
enim nequeo solus: accurre. PH. una iniuriast
tecum. DE. lege agito ergo. PH. alterast tecum, Chreme.
CH. rape hunc. PH. sic agitis? enimvero vocest
opus:
Nausistrata, exi! CH. os opprime inpurum: vide
quantum valet. PH. Nausistrata! inquam. DE. non taces?
PH. taceam? DE. nisi sequitur, pugnos in ventrem
ingere.
PH. vel oculum exclude: est ubi vos ulciscar probe.