Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Publius Terentius Afer Phormio IntraText CT - Text |
ACTUS I
Amicu' summu' meus et
popularis Geta
heri ad me venit. erat <ei> de ratiuncula
iampridem apud me relicuom pauxillulum
nummorum: id ut conficerem. confeci: adfero.
nam erilem filium eiu' duxisse audio
uxorem: <ei> credo munus hoc conraditur.
quam
inique comparatumst, i qui minus habent
ut semper aliquid addant ditioribus!
quod ille unciatim vix de demenso suo
suom defrudans genium conpersit miser,
id illa univorsum abripiet, haud existumans
quanto labore partum. porro autem Geta
ferietur alio munere ubi era pepererit;
porro autem alio ubi erit puero natalis dies;
ubi initiabunt. omne hoc mater auferet:
puer causa erit mittundi. sed videon Getam?