Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Publius Terentius Afer
Phormio

IntraText CT - Text
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

ACTUS III

 

Scaena I. Antipho-Geta

 

AN. Enimvero, Antipho, multimodis cum istoc animo es vituperandus:
itane te hinc abisse et vitam tuam tutandam aliis dedisse!
alios tuam rem credidisti mage quam tete animum advorsuros?
nam, utut erant alia, illi certe quae nunc tibi domist consuleres,
nequid propter tuam fidem decepta poteretur mali.
quoius nunc miserae spes opesque sunt in te uno omnes sitae.
GE. et quidem, ere, nos iamdudum hic te absentem incusamu' qui abieris.
AN. te ipsum quaerebam. GE. sed ea causa nihilo mage defecimus.
AN. loquere obsecro, quonam in loco sunt res et fortunae meae?
numquid patri subolet? GE. nil etiam. AN. ecquid spei porrost? GE. nescio. AN. ah.
GE. nisi Phaedria haud cessavit pro te eniti. AN. nil fecit novi.
GE. tum Phormio itidem in hac re ut in aliis strenuom hominem praebuit.
AN. quid is fecit? GE. confutavit verbis admodum iratum senem.
AN. eu Phormio! GE. ego quod potui porro. AN. mi Geta, omnis vos amo.
GE. sic habent principia sese ut dico: adhuc tranquilla res est,
mansurusque patruom pater est dum huc adveniat. AN. quid eum? GE. ut aibat,
de eius consilio sese velle facere quod ad hanc rem attinet.
AN. quantum metus est mihi videre huc salvom nunc patruom, Geta!
nam per eius unam, ut audio, aut vivam aut moriar sententiam.
GE. Phaedria tibi adest. AN. ubinam? GE. eccum ab sua palaestra exit foras.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) © 1996-2005 EuloTech