Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Publius Terentius Afer
Phormio

IntraText CT - Text
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

ACTUS V

 

Scaena I. Sophrona-Chremes

 

SO. quid agam? quem mi amicum inveniam misera? aut quoi consilia haec referam?
aut unde auxilium petam?
nam vereor era ne ob meum suasum indigne iniuria adficiatur:
ita patrem adulescenti' facta haec tolerare audio violenter.
CH. nam quae haec anus est exanimata a fratre quae egressast meo?
SO. quod ut facerem egestas me inpulit, quom scirem infirmas nuptias
hasce esse, ut id consulerem, interea vita ut in tuto foret.
CH. certe edepol, nisi me animu' fallit aut parum prospiciunt oculi,
meae nutricem gnatae video. SO. neque ille investigatur, CH. quid ago?
SO. qui est pater eius. CH. adeo, maneo dum haec quae loquitur mage cognosco?
SO. quodsi eum nunc reperire possim, nil est quod verear. CH. east ipsa:
conloquar. SO. quis hic loquitur? CH. Sophrona. SO. et meum nomen nominat?
CH. respice ad me. SO. di obsecro vos, estne hic Stilpo? CH. non. SO. negas?
CH. concede hinc a foribu' paullum istorsum sodes, Sophrona.
ne me istoc posthac nomine appellassis. SO. quid? non obsecro es
quem semper te esse dictitasti? CH. st. SO. quid has metuis fores?
CH. conclusam hic habeo uxorem saevam. verum istoc de nomine,
eo perperam olim dixi ne vos forte inprudentes foris
effuttiretis atque id porro aliqua uxor mea rescisceret.
SO. em istoc pol nos te hic invenire miserae numquam potuimus.
CH. eho dic mihi quid rei tibist cum familia hac unde exis?
ubi illae sunt? SO. miseram me! CH. hem quid est? vivontne? SO. vivit gnata.
matrem ipsam ex aegritudine hac miseram mors consecutast.
CH. male factum. SO. ego autem, quae essem anus deserta egens ignota,
ut potui nuptum virginem locavi huic adulescenti
harum qui est dominus aedium. CH. Antiphonin? SO. em istic ipsi.
CH. quid? duasne uxores habet? SO. au obsecro, unam illequidem hanc solam.
CH. quid illam alteram quae dicitur cognata? SO. haec ergost. CH. quid ais?
SO. composito factumst quo modo hanc amans habere posset
sine dote. CH. di vostram fidem, quam saepe forte temere
eveniunt quae non audeas optare! offendi adveniens
quicum volebam et ut volebam conlocatam amari:
quod nos ambo opere maxumo dabamus operam ut fieret,
sine nostra cura, maxuma sua cura solu' fecit.
SO. nunc quid opu' facto sit vide: pater adulescenti' venit
eumque animo iniquo hoc oppido ferre aiunt. CH. nil periclist.
sed per deos atque homines meam esse hanc cave resciscat quisquam.
SO. nemo e me scibit. CH. sequere me: intus cetera. [audies].




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) © 1996-2005 EuloTech