Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Publius Terentius Afer Hecyra IntraText CT - Text |
SO. Nescioquid iamdudum
audio hic tumultuari misera:
male metuo ne Philumenae mage morbus adgravescat:
quod te, Aesculapi, et te, Salus, nequid sit huius oro.
nunc
ad eam visam. PAR. heus Sostrata. SO. hem. PAR. iterum
istinc excludere.
SO. ehem Parmeno, tun hic eras? perii, quid faciam
misera?
non visam uxorem Pamphili, quom in proxumo hic sit aegra?
PAR. non visas? ne mittas quidem visendi causa quemquam.
nam qui amat quoi odio ipsus est, bis facere stulte duco:
laborem inanem ipsus capit et illi molestiam adfert.
tum filius tuos intro iit videre, ut venit, quid agat.
SO. quid ais? an venit Pamphilus? PAR. venit. SO. dis
gratiam habeo.
hem istoc verbo animu' mihi redit et cura ex corde excessit.
PAR. iam ea te causa maxume nunc hoc intro ire nolo;
nam si remittent quidpiam Philumenae dolores,
omnem rem narrabit, scio, continuo sola soli
quae inter vos intervenerit, unde ortumst initium irae.
atque eccum video ipsum egredi: quam tristis est! SO. o
mi gnate!
PAM. mea mater, salve. SO. gaudeo venisse salvom.
salvan
Philumenast? PAM. meliusculast. SO. utinam istuc
ita di faxint!
quid tu igitur lacrumas? aut quid es tam tristi'? PAM. recte, mater.
SO. quid fuit tumulti? dic mihi: an dolor repente
invasit?
PAM. ita factumst. SO. quid morbi est? PAM.
febris. SO. cotidiana? PAM. ita aiunt.
i sodes intro, consequar iam te, mea mater. SO. fiat.--
PAM. tu pueris curre, Parmeno, obviam atque is onera
adiuta.
PAR. quid? non sciunt ipsi viam domum qua veniant? PAM.
cessas?