Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Titus Maccius Plautus
Pseudolus

IntraText CT - Text

  • PSEUDOLUS
    • ACTUS PRIMUS
      • Scaena quarta. Pseudolus
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Scaena quarta. Pseudolus

 

PS. postquam illic hinc abiit, tu astas solus, Pseudole.
quid nunc acturus, postquam erili filio
largitus dictis dapsilis? ubi sunt ea?
quoi neque paratast gutta certi consili,
[neque adeo argenti -- neque nunc quid faciam scio.]
neque exordiri primum unde occipias habes,
neque ad detexundam telam certos terminos.
sed quasi poeta, tabulas cum cepit sibi,
quaerit quod nusquamst gentium, reperit tamen,
facit illud veri simile, quod mendacium est,
nunc ego poeta fiam: viginti minas,
quae nusquam nunc sunt gentium, inveniam tamen.
[atque ego me iam pridem huic daturum dixeram
et volui inicere tragulam in nostrum senem;
verum is nescio quo pacto praesensit prius.]
sed comprimundast vox mihi atque oratio:
erum eccum video huc Simonem una simul
cum suo vicino Calliphone incedere.
ex hoc sepulcro vetere viginti minas
effodiam ego hodie, quas dem erili filio.
nunc huc concedam, unde horum sermonem legam.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License