Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Titus Maccius Plautus
Pseudolus

IntraText CT - Text

  • PSEUDOLUS
    • ACTUS PRIMUS
      • Scaena quinta. Simo-Callipho-Pseudolus
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Scaena quinta. Simo-Callipho-Pseudolus

 

SI. Si de damnosis aut si de amatoribus
dictator fiat nunc Athenis Atticis,
nemo anteveniat filio, credo, meo:
ita nunc per urbem solus sermoni omnibust,
eum velle amicam liberare et quaerere
argentum ad eam rem. hoc alii mihi renuntiant;
atque id iam pridem sensi et subolebat mihi,
sed dissimulabam. PS. Iam illi fetet filius.
occisa est haec res, haeret hoc negotium.
quo in commeatum volui argentarium
proficisci, ibi nunc oppido opsaeptast via.
praesensit: nihil est praedae praedatoribus.
CAL. Homines qui gestant quique auscultant crimina,
si meo arbitratu liceat, omnes pendeant,
gestores linguis, auditores auribus.
nam istaec quae tibi renuntiantur, filium
te velle amantem argento circumducere,
fors fuat an istaec dicta sint mendacia;
sed si sint ea vera, ut nunc mos est, maxume,
quid mirum fecit? quid novom, adulescens homo
si amat, si amicam liberat? PS. Lepidum senem.
SI. Vetus nolo faciat. CAL. At enim nequiquam nevis;
vel tu ne faceres tale in adulescentia.
probum patrem esse oportet qui gnatum suom
esse probiorem quam ipsus fuerit postulet.
nam tu quod damni et quod fecisti flagiti
populo viritim potuit dispertirier.
idne tu mirare, si patrissat filius?
PS. O Zeu, quam pauci estis homines commodi. em,
illic est pater patrem esse ut aequom est filio.
SI. Quis hic loquitur? meus est hic quidem servos Pseudolus.
hic mihi corrumpit filium, scelerum caput;
hic dux, hic illi est paedagogus, hunc ego
cupio excruciari. CAL. Iam istaec insipientiast,
iram in promptu gerere. quanto satius est
adire blandis verbis atque exquaerere,
sintne illa necne sint quae tibi renuntiant.
bonus animus in mala re dimidiumst mali.
SI. Tibi auscultabo. PS. Itur ad te, Pseudole.
orationem tibi para advorsum senem.
erum saluto primum, ut aequomst; postea,
si quid superfit, vicinos impertio.
SI. Salve. quid agitur? PS. Statur hic ad hunc modum.
SI. Statum vide hominis, Callipho, quam basilicum.
CAL. Bene confidenterque adstitisse intellego.
PS. Decet innocentem qui sit atque innoxium
servom superbum esse, apud erum potissimum.
CAL. Sunt quae te volumus percontari, quae quasi
per nebulam nosmet scimus atque audivimus.
SI. Conficiet iam te hic verbis, ut tu censeas
non Pseudolum, sed Socratem tecum loqui.
PS. Itast, iam pridem tu me spernis, sentio.
parvam esse apud te mihi fidem ipse intellego.
cupis me esse nequam: tamen ero frugi bonae.
SI. Fac sis vocivas, Pseudole, aedis aurium,
mea ut migrare dicta possint quo volo.
PS. Age loquere quidvis, tametsi tibi suscenseo.
SI. Mihin domino servos tu suscenses? PS. Tam tibi
mirum id videtur? SI. Hercle qui, ut tu praedicas,
cavendum est mi aps te irato; atque alio tu modo
me verberare atque ego te soleo cogitas.
quid censes? CAL. Edepol merito esse iratum arbitror,
quom apud te parvast ei fides. SI. Iam sic sino;
iratus sit: ego, ne quid noceat, cavero.
sed quid ais? quid hoc, quod te rogo? PS. Si quid vis, roga.
quod scibo, Delphis tibi responsum dicito.
SI. Advorte ergo animum et fac sis promissi memor.
quid ais? ecquam scis filium tibicinam
meum amare? PS. Nai gar. SI. Liberare quam velit?
PS. Kai touto nai gar. SI. Ecquas viginti minas
[per sycophantiam atque per doctos dolos]
paritas ut auferas a me? PS. Abs te ego auferam?
SI. Ita, quas meo gnato des, qui amicam liberet?
fatere, dic. PS. Kai touto nai, kai touto nai.
CAL. Fatetur. SI. Dixin, Callipho, dudum tibi?
CAL. Memini. SI. Quor haec, tu ubi rescivisti ilico,
celata me sunt? quor non rescivi? PS. Eloquar.
quia nolebam ex me morem progigni malum,
erum ut servos criminaret apud erum.
SI. Iuberes hunc praecipitem in pistrinum trahi.
CAL. Numquid peccatum est, Simo? SI. Immo maxime.
PS. Desiste, recte ego meam rem sapio, Callipho;
peccata mea sunt. animum advorte nunciam.
quapropter te expertem amoris nati habuerim?
pistrinum in mundo scibam, si dixem, mihi.
SI. Non a me scibas pistrinum in mundo tibi,
cum ea mussitabas? PS. Scibam. SI. Quin dictum est mihi?
PS. Quia illud malum aderat, istuc aberat longius;
illud erat praesens, huic erant dieculae.
SI. Quid nunc agetis? nam hinc quidem a me non potest
argentum auferri, qui praesertim senserim.
ne quisquam credat nummum, iam edicam omnibus.
PS. Numquam edepol quoiquam supplicabo, dum quidem
tu vives. tu mihi hercle argentum dabis,
abs te equidem sumam. SI. Tu a me sumes? PS. Strenue.
SI. Excludito mi hercle oculum, si dedero. PS. Dabis.
iam dico ut a me caveas. SI. Certe edepol scio,
si apstuleris, mirum et magnum facinus feceris.
PS. Faciam. SI. Si non apstuleris? PS. Virgis caedito.
sed quid, si apstulero? SI. Do Iovem testem tibi,
te aetatem impune habiturum. PS. Facito ut memineris.
SI. Egon ut cavere nequeam, cui praedicitur?
PS. Praedico, ut caveas. dico, inquam, ut caveas. cave.
em istis mihi tu hodie manibus argentum dabis.
CAL. Edepol mortalem graphicum, si servat fidem.
PS. Servitum tibi me abducito, ni fecero.
CAL. Bene atque amice dicis. nam nunc, nam meust.
PS. Vin etiam dicam quod vos magis miremini?
CAL. Studeo hercle audire, nam ted ausculto lubens.
[SI. Agedum, nam satis libenter te ausculto loqui.]
PS. Prius quam istam pugnam pugnabo, ego etiam prius
dabo aliam pugnam claram et commemorabilem.
SI. Quam pugnam? PS. Em ab hoc lenone vicino tuo
per sycophantiam atque per doctos dolos
tibicinam illam, tuos quam gnatus deperit,
ea circumducam lepide lenonem. SI. Quid est?
PS. Effectum hoc hodie reddam utrumque ad vesperum.
SI. Siquidem istaec opera, ut praedicas, perfeceris,
virtute regi Agathocli antecesseris.
sed si non faxis, numquid causaest, ilico
quin te in pistrinum condam? PS. Non unum in diem [modo],
verum hercle in omnis, quantumst; sed si effecero,
dabin mi argentum, quod dem lenoni, ilico,
tua voluntate? CAL. Ius bonum orat Pseudolus;
dabo inque. SI. At enim scin quid mihi in mentem venit?
quid si hisce inter se consenserunt, Callipho,
aut de compecto faciunt consutis dolis,
qui me argento intervertant? PS. Quis me audacior
sit, si istuc facinus audeam? immo sic, Simo:
si sumus compecti seu consilium umquam iniimus [de istac re]
aut si de ea re umquam inter nos convenimus,
[quasi in libro cum scribuntur calamo litterae]
stilis me totum usque ulmeis conscribito.
SI. Indice ludos nunciam, quando lubet.
PS. Da in hunc diem operam, Callipho, quaeso mihi,
ne quo te ad aliud occupes negotium.
CAL. Quin rus ut irem iam heri mecum statueram.
PS. At nunc disturba quas statuisti machinas.
CAL. Nunc non abire certum est istac gratia;
lubidost ludos tuos spectare, Pseudole.
et si hunc videbo non dare argentum tibi,
quod dixit, potius quam id non fiat, ego dabo.
SI. Non demutabo. PS. Namque edepol, si non dabis,
clamore magno et multo flagitabere.
agite amolimini hinc vos intro nunciam
ac meis vicissim date locum fallaciis.
CAL. Fiat, geratur mos tibi. PS. Sed te volo
domi usque adesse. CAL. Quin tibi hanc operam dico.-- 
SI. At ego ad forum ibo. iam hic ero.-- PS. Actutum redi.
suspicio est mihi nunc vos suspicarier,
me idcirco haec tanta facinora promittere,
quo vos oblectem, hanc fabulam dum transigam,
neque sim facturus quod facturum dixeram.
non demutabo. atque etiam certum, quod sciam,
quo id sim facturus pacto nil etiam scio,
nisi quia futurumst. nam qui in scaenam provenit,
novo modo novom aliquid inventum adferre addecet;
si id facere nequeat, det locum illi qui queat
concedere aliquantisper hinc mi intro lubet,
dum concenturio in corde sycophantias.
<sed mox> exibo, non ero vobis morae;
tibicen vos interibi hic delectaverit.--




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License