HARP. Hi loci sunt
atque hae regiones quae mi ab ero sunt demonstratae,
ut ego oculis rationem capio quam mi ita dixit erus meus miles,
septumas esse aedis a porta ubi ille habitet leno, quoi iussit
symbolum me ferre et hoc argentum. nimis velim, certum qui id
mihi faciat,
Ballio leno ubi hic habitat.
PS.
[St, tace, tace, meus hic est homo, ni omnes di atque homines deserunt.]
novo consilio nunc mihi opus est,
nova res subito mi haec obiectast:
hoc praevortar principio; illa omnia missa habeo, quae ante
agere occepi.
iam
pol ego hunc stratioticum nuntium advenientem probe percutiam.
HARP. Ostium pultabo atque intus evocabo aliquem foras.
PS.
Quisquis es, compendium ego te facere pultandi volo;
nam ego precator et patronus foribus processi foras.
HARP. Tune es Ballio? PS. Immo vero ego eius sum
Subballio.
HARP. Quid istuc verbist? PS. Condus promus sum,
procurator peni.
HARP. Quasi te dicas atriensem. PS. Immo atriensi
ego impero.
HARP. Quid tu, servon es an liber? PS. Nunc quidem
etiam servio.
HARP. Ita videre, et non videre dignus qui liber sies.
PS. Non soles respicere te, quom dicis iniuste alteri?
HARP. Hunc hominem malum esse oportet. P. Di me
servant atque amant,
nam haec mihi incus est: procudam ego hodie hinc multos dolos.
HARP. Quid illic secum solus loquitur? P. Quid ais
tu, adulescens? HARP. Quid est?
PS. Esne tu an non es ab illo milite Macedonio,
servos eius qui hinc a nobis est mercatus mulierem,
qui argenti ero meo lenoni quindecim dederat minas,
quinque debet? HARP. Sum. sed ubi tu me novisti gentium
aut vidisti aut conlocutus? nam equidem Athenas antidhac
numquam veni, neque te vidi ante hunc diem umquam oculis meis.
PS. Quia videre inde esse; nam olim quom abiit, argento
haec dies
praestitutast, quoad referret nobis, neque dum rettulit.
HARP.
Immo adest. P. Tun attulisti?
HARP. Egomet. P. Quid dubitas dare?
HARP. Tibi ego dem? PS. Mihi hercle vero, qui res
rationesque eri
Ballionis curo, argentum accepto [expenso] et quoi debet dato.
HARP. Si quidem hercle etiam supremi promptas thensauros
Iovis,
tibi libellam argenti numquam credam. PS. Dum tu sternuas,
res erit soluta. HARP. Vinctam potius sic servavero.
PS. Vae tibi, tu inventus vero, meam qui furcilles fidem.
quasi mihi non sescenta
tanta soli soleant credier.
HARP.
Potest ut alii ita arbitrentur et ego ut ne credam tibi.
PS. Quasi tu dicas me te velle argento circumducere.
HARP. Immo vero
quasi tu dicas quasique ego autem id suspicer.
sed
quid est tibi nomen? PS. Servos est huic lenoni Surus,
eum esse me dicam. Surus sum. HARP. Surus? P. Id
est nomen mihi.
HARP. Verba multa facimus. erus si tuos domi est, quin
provocas,
ut id agam quod missus huc sum, quidquid est nomen tibi?
PS. Si intus esset, evocarem. verum si dare vis mihi,
magis erit solutum, quasi ipsi dederis. HARP. At enim
scin quid est?
reddere hoc, non perdere erus me misit. nam certo scio,
hoc febrim tibi esse, quia non licet huc inicere ungulas.
ego, nisi ipsi Ballioni,
nummum credam nemini.
PS.
At illic nunc negotiosust: res agitur apud iudicem.
HARP. Di bene
vortant. at ego quando eum esse censebo domi,
rediero. tu epistulam hanc a me accipe atque illi dato.
nam
istic sumbolust inter erum meum et tuom de muliere.
PS. Scio equidem: [ut] qui argentum adferret atque
expressam imaginem
suam huc ad nos, cum eo aiebat velle mitti mulierem.
nam
hic quoque exemplum reliquit eius. HARP. Omnem rem tenes.
PS. Quid ego ni teneam? HARP. Dato istunc sumbolum
ergo illi. P.
Licet.
sed quid est tibi nomen? HARP. Harpax. PS. Apage
te, Harpax, hau places;
huc quidem hercle haud ibis intro, ne quid harpax feceris.
HARP. Hostis vivos rapere soleo ex acie: eo hoc nomen
mihi est.
PS. Pol te multo
magis opinor vasa ahena ex aedibus.
HARP.
Non ita est. sed scin quid te oro, Sure? PS. Sciam si dixeris.
HARP. Ego devortor extra portam huc in tabernam tertiam,
apud anum illam doliarem, claudam crassam, Chrysidem.
PS. Quid nunc vis? HARP. Inde ut me arcessas, erus
tuos ubi venerit.
me volo curare. PS. Sane sapis et consilium placet.
sed vide sis ne in quaestione sis, quando arcessam, mihi.
HARP. Quin ubi prandero, dabo operam somno. PS.
Sane censeo.
HARP. Numquid vis? PS. Dormitum ut abeas
HARP. Abeo.-- PS. Atque audin, Harpage?
iube sis te operiri: beatus eris, si consudaveris.
|