BAL. Minus malum hunc
hominem esse opinor quam esse censebam coquom,
nam nihil etiam dum harpagavit praeter cyathum et cantharum.
PS.
Heus tu, nunc occasio est et tempus. SIM. Tecum sentio.
PS. Ingredere in viam dolose: ego hic in insidiis ero.
SIM. Habui numerum sedulo: hoc est sextum a porta
proxumum
angiportum, in id angiportum me devorti iusserat;
quotumas aedis dixerit, id ego admodum incerto scio.
BAL. Quis hic homo chlamydatus est aut unde est aut quem
quaeritat?
peregrina facies videtur hominis atque ignobilis.
SIM. Sed eccum qui ex incerto faciet mihi quod quaero
certius.
BAL.
Ad me adit recta. unde ego hominem hunc esse dicam gentium?
SIM.
Heus tu, qui cum hirquina barba stas, responde quod rogo.
BAL. Eho, an non prius salutas? SIM. Nulla est
mihi salus dataria.
B. Nam pol hinc tantumdem accipies.
PS.
Iam inde a principio probe.
SIM. Ecquem in angiporto hoc hominem tu novisti? te rogo.
BAL. Egomet me. SIM. Pauci istuc faciunt homines
quod tu praedicas,
nam in foro vix decumus quisque est qui ipsus sese noverit.
PS. Salvos sum, iam philosophatur. SIM. Hominem
ego hic quaero malum,
legirupam, impurum, peiurum atque impium. BAL. Me
quaeritat,
nam illa mea sunt cognomenta; nomen si memoret modo.
quid
est ei homini nomen? SIM. Leno Ballio. BAL. Scivin ego?
ipse ego is sum, adulescens, quem tu quaeris. SIM. Tune
es Ballio?
BAL. Ego enim vero is sum.
SIM. Ut vestitus, es perfossor parietum.
BAL. Credo, in tenebris, conspicatus si sis me, apstineas
manum.
SIM. Erus meus tibi me salutem multam voluit dicere.
hanc epistulam accipe a me, hanc me tibi iussit dare.
BAL. Quis is homost qui iussit? PS. Perii, nunc
homo in medio lutost;
nomen nescit, haeret haec res. BAL. Quem hanc misisse ad
me autumas?
SIM. Nosce imaginem: tute eius nomen memorato mihi,
ut sciam te Ballionem esse ipsum. BAL. Cedo mi
epistulam.
SIM. Accipe et cognosce signum. BAL. Oh,
Polymachaeroplagides
purus putus est ipsus. novi. heus, Polymachaeroplagides
nomen est. SIM. Scio iam me recte tibi dedisse epistulam,
postquam Polymachaeroplagidem elocutus nomen es.
BAL. Quid agit is? SIM. Quod homo edepol fortis
atque bellator probus.
sed propera hanc pellegere quaeso epistulam -- ita negotium est --
atque accipere argentum actutum mulieremque emittere.
nam
necessest hodie Sicyoni me esse aut cras mortem exsequi,
ita erus meus est imperiosus. BAL. Novi, notis praedicas.
SIM. Propera pellegere epistulam ergo. BAL. Id
ago, si taceas modo.
«miles lenoni Ballioni
epistulam
conscriptam mittit Polymachaeroplagides,
imagine obsignatam quae inter nos duo
convenit olim.» sumbolust in epistula.
[video,
et cognosco signum. sed in epistula
nullam salutem mittere scriptam solet?
SIM. Ita militaris disciplinast, Ballio:
manu salutem mittunt benevolentibus;
eadem malam rem mittunt malevolentibus.
sed, ut occepisti, perge opera experirier
quid epistula ista narret. BAL. Ausculta modo.]
«Harpax calator meus est, ad te qui venit --»
tun es is Harpax? SIM. Ego sum, atque ipse harpax
quidem.
BAL. «Qui
epistulam istam fert; ab eo argentum accipi,
cum eo simitu mulierem mitti volo.
salutem scriptam dignum est dignis mittere:
te si arbitrarem dignum, misissem tibi.»
SIM. Quid nunc? BAL. Argentum des, abducas
mulierem.
SIM. Uter remoratur? BAL. Quin sequere ergo
intro.-- SIM. Sequor.--
|