Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Titus Maccius Plautus
Pseudolus

IntraText CT - Text

  • PSEUDOLUS
    • ACTUS QUARTUS
      • Scaena septima. Harpax-Ballio-Simo
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Scaena septima. Harpax-Ballio-Simo

 

HARP. Malus et nequam est homo qui nihili eri imperium sui servos facit,
nihilist autem suom qui officium facere immemor est, nisi est admonitus.
nam qui liberos [esse] ilico se arbitrantur,
ex conspectu eri si sui se abdiderunt,
luxantur, lustrantur, comedunt quod habent, ei nomen diu
servitutis ferunt.
nec boni ingeni quicquam in is inest,
nisi ut improbis se artibus teneant.
cum his mihi nec locus
nec sermo convenit neque is umquam nobilis fui.
ego, ut mi imperatumst, etsi abest, hic adesse erum arbitror.
nunc ego illum metuo,
quom hic non adest, ne quom adsiet metuam. ei rei operam dabo.
nam in taberna usque adhuc, si veniret Syrus,
cui dedi sumbolum, mansi, uti iusserat:
leno ubi esset domi, me aibat arcessere;
verum ubi is non venit nec vocat,
venio huc ultro, ut sciam, quid rei sit, ne illic homo me ludificetur.
neque quicquamst melius, quam ut hoc pultem atque aliquem evocem hinc intus.
leno argentum hoc volo a me accipiat atque amittat mulierem mecum simul.
BAL. Heus tu. SI. Quid vis? BAL. Hic homo meus est. SI. Quidum?
BAL. Quia praeda haec meast:
scortum quaerit, habet argentum. iam admordere hunc mihi lubet.
SI. Iamne illum comessurus es? BAL. Dum recens est
dator, dum calet, devorari decet iam.
boni me viri pauperant, improbi augent;
poplo strenui, mi improbi usui sunt.
SI. Malum quod tibi di dabunt, sic scelestus.
HARP. Me nunc commoror, quom has foris non ferio, ut sciam,
sitne Ballio domi.
BAL. Venus mi haec bona dat, quom hos huc adigit
lucrifugas, damnicupidos, qui se suamque aetatem bene curant,
edunt, bibunt, scortantur: illi sunt alio ingenio atque tu,
qui neque tibi bene esse patere et illis quibus est invides.
HARP. Heus ubi estis vos? BAL. Hic quidem ad me recta habet rectam viam.
[HARP. Heus ubi estis vos? BAL. Heus adulescens, quid istic debetur tibi?]
bene ego ab hoc praedatus ibo; novi, bona scaevast mihi.
HARP. Ecquis hoc aperit? BAL. Heus chlamydate, quid istic debetur tibi?
HARP. Aedium dominum lenonem Ballionem quaerito.
BAL. Quisquis es, adulescens, operam fac compendi quaerere.
HARP. Quid iam? BAL. Quia tute ipsus ipsum praesens praesentem vides.
HARP. Tune is es? SI. Chlamydate, cave sis tibi a curvo infortunio
atque in hunc intende digitum: hic leno est. BAL. At hic est vir bonus.
sed, tu, bone vir, flagitare saepe clamore in foro,
quom libella nusquamst, nisi quid leno hic subvenit tibi.
HARP. Quin tu mecum fabulare? BAL. Fabulor. quid vis tibi?
HARP. Argentum accipias. BAL. Iamdudum, si des, porrexi manum.
HARP. Accipe: hic sunt quinque argenti lectae numeratae minae.
hoc tibi erus me iussit ferre Polymachaeroplagides,
quod deberet, atque ut mecum mitteres Phoenicium.
BAL. Erus tuos -- HARP. Ita dico. BAL. Miles -- HARP. Ita loquor. BAL. Macedonius --
HARP. Admodum, inquam. BAL. Te ad me misit Polymachaeroplagides?
HARP. Vera memoras. BAL. Hoc argentum ut mihi dares? HARP. Si tu quidem es
leno Ballio. BAL. Atque ut a me mulierem tu abduceres?
HARP. Ita. B. Phoenicium esse dixit? HARP. Recte meministi. B. Mane.
iam redeo ad te. HARP. At maturate propera, nam propero: vides
iam diem multum esse. BAL. Video: hunc advocare etiam volo;
mane modo istic, iam revertar ad te. quid nunc fit, Simo?
quid agimus? manufesto hunc hominem teneo, qui argentum attulit.
SI. Quidum? BAL. An nescis quae sit haec res? SI. Iuxta cum ignarissimis.
BAL. Pseudolus tuos allegavit hunc, quasi a Macedonio
milite esset. SIM. Haben argentum ab homine? BAL. Rogitas quod vides?
SI. Heus, memento ergo dimidium istinc mihi de praeda dare:
commune istuc esse oportet. BAL. Quid, malum? id totum tuom est.
HARP. Quam mox mi operam das? BAL. Tibi do equidem. quid nunc mi es auctor, Simo?
SI. Exploratorem hunc faciamus ludos suppositicium,
adeo donicum ipsus sese ludos fieri senserit.
BAL. Sequere. quid ais? nempe tu illius servos es? HARP. Planissume.
BAL. Quanti te emit? HARP.Suarum in pugna virium victoria.
nam ego eram domi imperator summus in patria mea.
BAL. An etiam umquam ille expugnavit carcerem, patriam tuam?
HARP. Contumeliam si dices, audies. BAL. Quotumo die
ex Sicyone huc pervenisti? HARP. Altero ad meridie.
BAL. Strenue mehercle iisti. SI. Quamvis pernix hic est homo:
ubi suram aspicias, scias posse eum -- gerere crassas compedes.
BAL. Quid ais? tune etiam cubitare solitus in cunis puer?
SI. Scilicet. BAL. Etiamne facere solitus es -- scin quid loquar?
SI. Scilicet solitum esse. HARP. Sanine estis? BAL. Quid hoc quod te rogo?
noctu in vigiliam quando ibat miles, quom tu ibas simul,
conveniebatne in vaginam tuam machaera militis?
HARP. I in malam crucem. BAL. Ire licebit tamen tibi hodie temperi.
HARP. Quin tu mulierem mi emittis, aut redde argentum. BAL. Mane.
HARP. Quid maneam? BAL. Chlamydem hanc commemora quanti conductast. HARP. Quid est?
SI. Quid meret machaera? HARP. Elleborum hisce hominibus opus est. BAL. Eho.
HARP. Mitte. BAL. Quid mercedis petasus hodie domino demeret?
HARP. Quid domino? quid somniatis? mea quidem haec habeo omnia,
meo peculio empta. BAL. Nempe quod femina summa sustinent.
HARP. Uncti hi sunt senes,
fricari sese ex antiquo volunt.
BAL. Responde, opsecro hercle, vero serio hoc quod te rogo:
quid meres? quantillo argento te conduxit Pseudolus?
HARP. Quis istic Pseudolust? BAL. Praeceptor tuos, qui te hanc fallaciam
docuit, ut fallaciis hinc mulierem a me abduceres.
HARP. Quem tu Pseudolum, quas tu mihi praedicas fallacias?
quem ego hominem nullius coloris novi. BAL. Non tu istinc abis?
nihil est hodie hic sucophantis quaestus: proin tu Pseudolo
nunties abduxisse alium praedam, qui occurrit prior
Harpax. HARP. Is quidem edepol Harpax ego sum. BAL. Immo edepol esse vis.
purus putus hic sucophanta est. HARP. Ego tibi argentum dedi
et dudum, adveniens extemplo, sumbolum servo tuo,
eri imagine obsignatam epistulam, hic ante ostium.
BAL. Meo tu epistulam dedisti servo? quoi servo? HARP. Suro.
BAL. Non confidit sycophanta hic [nequam est] nugis: meditatus malest.
[edepol hominem verberonem Pseudolum, ut docte dolum
commentust: tantundem argenti quantum miles debuit
dedit huic atque hominem exornavit, mulierem qui abduceret.]
nam illam epistulam ipsus verus Harpax huc ad me attulit.
HARP. Harpax ego vocor,
ego servos sum Macedonis militis;
ego nec sycophantiose quicquam ago nec malefice,
neque istum Pseudolum mortalis qui sit novi neque scio.
SI. Tu, nisi mirumst, leno, plane perdidisti mulierem.
BAL. Edepol ne istuc magis magisque metuo, quom verba audio.
mihi quoque edepol iamdudum ille Surus cor perfrigefacit,
sumbolum qui ab hoc accepit. mira sunt ni Pseudolust.
eho tu, qua facie fuit, dudum quoi dedisti sumbolum?
HARP. Rufus quidam, ventriosus, crassis suris, subniger,
magno capite, acutis oculis, ore rubicundo, admodum
magnis pedibus. BAL. Perdidisti, postquam dixisti pedes.
Pseudolus fuit ipsus. actumst de me. iam morior, Simo.
HARP. Hercle te hau sinam emoriri, nisi mi argentum redditur,
viginti minae. SI. Atque etiam mihi aliae viginti minae.
BAL. Auferen tu id praemium a me, quod promisi per iocum?
SI. De improbis viris auferri praemium et praedam decet.
BAL. Saltem Pseudolum mihi dedas. SI. Pseudolum ego dedam tibi?
quid deliquit? dixin, ab eo tibi ut caveres, centiens?
BAL. Perdidit me. SI. At me viginti modicis multavit minis.
BAL. Quid nunc faciam? HARP. Si mi argentum dederis, te suspendito.
BAL. Di te perdant. sequere sis me ergo hac ad forum, ut solvam. HARP. Sequor.
SI. Quid ego? BAL. Peregrinos absolvam, cras agam cum civibus.
Pseudolus mihi centuriata habuit capitis comitia,
qui illum ad me hodie adlegavit, mulierem qui abduceret.
sequere tu. nunc ne expectetis, dum hac domum redeam via;
ita res gestast: angiporta haec certum est consectarier.
HARP. Si graderere tantum quantum loquere, iam esses ad forum.--
BAL. Certumst mi hunc emortualem facere ex natali die.--




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License