ACTUS QUINTUS
PS. Quid hoc? sicine
hoc fit, pedes? statin an non?
an id voltis, ut me hinc iacentem aliquis tollat?
nam hercle si cecidero, vestrum erit flagitium.
pergitin pergere? ah, serviendum mihi
hodie est; magnum hoc vitium vino est:
pedes captat primum, luctator dolosust.
profecto edepol ego nunc probe habeo madulsam:
ita victu excurato, ita magnis munditiis <et> dis dignis,
itaque in loco festivo sumus festive accepti.
quid opust me multas agere ambages? hoc
est homini quam ob rem vitam amet,
hic omnes voluptates, in hoc omnes venustates sunt:
deis proximum esse arbitror.
nam ubi amans complexust amantem, ubi ad labra labella adiungit,
ubi alter alterum bilingui manifesto inter se prehendunt,
ubi mammam mammicula opprimit aut, si lubet, corpora
conduplicantur,
manu candida cantharum dulciferum propinat amicissima amico:
ibi iam neque esse alium alii odiosum
nec molestum nec sermonibus morologis uti,
unguenta atque odores, lemniscos, corollas
dari dapsiles, non enim parce promi,
victum ceterum ne quis me roget:
hoc ego modo atque erus minor hunc diem sumpsimus prothyme,
postquam opus meum omne
ut volui perpetravi hostibus fugatis.
illos accubantis, potantis, amantis
cum scortis reliqui, et meum scortum ibidem,
suo cordi atque animo opsequentes. sed postquam
exurrexi, orant med ut saltem.
ad hunc me modum intuli illis satis facete,
nimis ex discipulina, quippe ego qui
probe Ionica perdidici. sed palliolatim amictus
sic haec incessi ludibundus.
plaudunt
<et> «parum» clamitant mi, ut
revertar.
occepi denuo, hoc modo: nolui
idem; amicae dabam me meae,
ut me amaret: ubi circumvortor, cado:
id fuit naenia ludo.
itaque dum enitor, prox, iam paene inquinavi pallium.
nimiae tum voluptati edepol
fui ob casum. datur cantharus: bibi.
commuto ilico pallium, illud posivi;
inde huc exii, crapulam dum amoverem.
nunc ab ero ad erum meum maiorem venio foedus commemoratum.
aperite, aperite, heus,
Simoni me adesse aliquis nuntiate.
|