SI.
Vox viri pessumi me exciet foras.
sed quid hoc? quo modo? quid video ego?
PS.
Cum corona ebrium Pseudolum tuom.
SI. Libere hercle hoc quidem. sed vide statum.
num mea gratia pertimescit magis?
cogito, saeviter blanditerne adloquar.
sed me hoc votat vim facere nunc
quod fero, si qua in hoc spes sitast mihi.
PS. Vir malus viro optumo obviam it.
SI. Di te ament,
Pseudole. fu i in malam crucem.
PS. Cur ego adflictor? SI. Quid tu, malum, in os
igitur mi ebrius inructas?
PS. Molliter sic tene me, cave ne cadam:
non vides me ut madide madeam?
SI. Quae istaec audaciast, te sic interdius
cum corolla ebrium incedere? PS. Lubet.
SI. Quid, lubet? pergin ructare in os mihi?
PS. Suavis ructus mihi est. sic sine, Simo.
SI. Credo equidem potesse te, scelus,
Massici montis uberrumos quattuor
fructus ebibere in hora una. PS. Hiberna addito.
SI. Hau male mones, sed dic tamen,
unde onustam celocem agere te praedicem?
PS. Cum tuo filio perpotavi modo.
sed, Simo, ut probe tactus Ballio est!
quae
tibi dixi, ut effecta reddidi!
SI. Pessumus homo. PS. Mulier haec facit.
cum tuo filio libera accubat.
SI. Omnia, ut quicque egisti, ordine scio.
PS. Quid ergo
dubitas dare mi argentum? SI. Ius petis, fateor. tene.
PS. At negabas daturum esse te mihi.
onera hunc hominem atque me consequere hac. SI. Egone
istum onerem? PS. Onerabis, scio.
SI. Quid ego huic homini faciam? satin ultro et argentum
aufert et me inridet?
PS. Vae victis. SI. Vorte ergo umerum.
PS. Em. SI. Hoc ego numquam ratus sum
fore me, ut tibi fierem supplex.
heu
heu heu. PS. Desine. SI. Doleo. PS. Ni doleres tu, ego
dolerem.
SI. Quid? hoc auferen,
Pseudole mi, aps tuo ero? PS. Lubentissimo corde atque animo.
SI. Non audes, quaeso, aliquam partem mihi gratiam facere
hinc argenti?
PS. Non: me dices avidum esse hominem nam hinc numquam
eris nummo divitior;
neque te mei tergi misereret, si hoc non hodie ecfecissem.
SI. Erit ubi te ulciscar, si vivo. PS. Quid
minitare? habeo tergum.
SI. Age sane igitur. PS. Redi. SI. Quid
redeam? PS. Redi modo: non eris deceptus.
SI. Redeo. PS. Simul mecum <i> potatum. SI.
Egone eam? PS.
Fac quod te iubeo:
si is, aut dimidium aut plus etiam faxo hinc feres. SI.
Eo, duc me quo vis.
PS. Quid nunc? numquid iratus es aut mihi aut filio
propter has res, Simo?
SI. Nil profecto. PS. I hac. BAL. Te
sequor. quin vocas spectatores simul?
PS. Hercle me isti hau solent
vocare, neque ergo ego istos;
verum si voltis adplaudere atque adprobare
hunc gregem et fabulam,
in crastinum vos vocabo.
|