Scaena tertia. Calidorus-Pseudolus-Ballio
CAL.
Pseudole, non audis quae hic loquitur? PS. Audio, ere,
equidem atque animum advorto.
CAL. Quid mi es auctor, huic ut mittam, ne amicam hic
meam prostituat?
PS. Nil curassis, liquido es animo: ego pro me et pro te
curabo.
iam diu ego huic bene et hic mihi volumus, et amicitia est
antiqua:
mittam hodie huic suo die natali malam rem magnam et maturam.
CAL. Quid opust? PS. Potin aliam rem ut cures? CAL.
At -- PS. Bat. CAL. Crucior. PS. Cor dura.
CAL. Non possum. PS. Fac possis. CALL.
Quonam pacto possim? PS. Vince animum.
in rem quod sit praevortaris quam in re advorsa animo auscultes.
CA. Nugae istaec sunt: non iucundumst nisi amans facit
stulte. PS. Pergin?
CAL. O Pseudole mi, sine sim nihili, mitte me sis. PS. Sino, modo
ego abeam.
CAL. Mane, mane, iam ut voles med esse ita ero. PS.
Nunc tu sapis.
BAL. It dies; ego mihi cesso. i prae, puere. CAL. Heus, abit. quin
revocas?
PS. Quid properas? placide. CAL. At prius quam abeat.
BAL. Quid [hoc], malum, tam placide is, puere?
PS. Hodie nate, heus, hodie nate, tibi ego dico, heus,
hodie nate,
redi et respice ad nos. tametsi occupatus,
moramur. mane, em conloqui qui volunt te.
BAL.
Quid hoc est? quis est qui moram mi occupato
molestam optulit? PS. Qui tibi sospitalis
fuit. BAL. Mortuost qui fuit: qui sit usust.
PS.
Nimis superbe. BAL. Nimis molestus. CAL. Reprehende hominem,
adsequere. BAL. I puere. PS. Occedamus hac obviam. BAL.
Iuppiter te
perdat, quisquis es. PS. Te volo. BAL. At vos ego
ambos.
vorte hac te, puere. PS. Non licet conloqui te?
BAL. At mihi non lubet. PS. Sin tuamst
quippiam in rem?
BAL. Licetne, opsecro, bitere an non licet? PS.
Vah,
manta. BAL. Omitte. CAL. Ballio, audi. BAL.
Surdus sum profecto
inanilogistae. CAL. Dedi dum fuit. BAL. Non peto quod dedisti.
CAL. Dabo quando erit. BAL. Ducito quando habebis.
CAL. Eheu, quam ego malis perdidi modis
quod tibi detuli et quod dedi. BAL. Mortua
verba re nunc facis; stultus es, rem actam agis.
PS. Nosce saltem hunc quis est. BAL. Iam diu scio
qui fuit: nunc qui sit ipsus sciat.
ambula tu. PS. Potin ut semel modo,
Ballio, huc cum lucro respicias?
BAL. Respiciam istoc pretio; nam si sacruficem summo Iovi
atque in manibus exta teneam, ut poriciam, interea loci
si lucri quid detur, potius rem divinam deseram.
non potest pietati opsisti huic, utut res sunt ceterae.
PS. Deos quidem, quos maxume aequom est metuere, eos
minimi facit.
BAL.
Compellabo. salve multum, serve Athenis pessume.
PS. Di te deaeque ament vel huius arbitratu vel meo,
vel, si dignus alio pacto, neque ament nec faciant bene.
BAL. Quid agitur, Calidore? CAL. Amatur atque
egetur acriter.
BAL. Misereat, si familiam alere possim misericordia.
PS. Heia, scimus nos quidem te qualis sis; ne praedices.
sed scin quid nos volumus? BAL. Pol ego
propemodum: ut male sit mihi.
PS. Et id et hoc quod te revocamus. quaeso animum advorte. BAL.
Audio.
atque in pauca, ut occupatus nunc sum, confer quid velis.
PS. Hunc pudet, quod tibi promisit quaque id promisit
die,
quia tibi minas viginti pro amica etiam non dedit.
BAL. Nimio id quod pudet facilius fertur quam illud quod
piget.
non dedisse istunc pudet: me quia non accepi piget.
PS. At dabit, parabit: aliquot hos dies manta modo.
nam hic id metuit, ne illam vendas ob simultatem suam.
BAL. Fuit occasio, si vellet, iam pridem argentum ut
daret.
CAL. Quid, si non habui? BAL. Si amabas, invenires
mutuom,
ad danistam devenires, adderes faenusculum,
surruperes patri. PS. Surruperet hic patri, audacissume?
non periclumst ne quid recte monstres. BAL. Non
lenoniumst.
CAL. Egon patri surrupere possim quicquam, tam cauto
seni?
atque adeo, si facere possim, pietas prohibet. BAL. Audio.
pietatem ergo istam amplexator noctu pro Phoenicio.
sed cum pietatem te amori video tuo praevortere,
omnes <homines> tibi patres sunt? nullus est tibi quem
roges
mutuom argentum? CAL. Quin nomen quoque iam interiit mutuom.
PS. Heus tu, postquam hercle isti a mensa surgunt satis
poti viri,
qui suom repetunt, alienum reddunt nato nemini,
postilla omnes cautiores sunt, ne credant alteri.
CAL. Nimis miser sum, nummum nusquam reperire argenti
queo;
ita miser et amore pereo et inopia argentaria.
BAL. Eme die caeca hercle olivom, id vendito oculata die:
iam hercle vel ducentae fieri possunt praesentes minae.
CAL. Perii, annorum lex me perdit quinavicenaria.
metuont
credere omnes. BAL. Eadem est mihi lex: metuo credere.
PS. Credere autem? eho an paenitet te, quanto hic fuerit
usui?
BAL. Non est usu quisquam amator nisi qui perpetuat data;
det, det usque: quando nil sit, simul amare desinat.
CAL.
Nilne te miseret? BAL. Inanis cedis, dicta non sonant.
atque ego te vivom salvomque vellem. PS. Eho an iam
mortuost?
BAL. Utut est, mihi quidem profecto cum istis dictis
mortuost:
ilico vixit amator, ubi lenoni supplicat.
semper tu ad me cum argentata accedito querimonia;
nam istuc quod nunc lamentare, non esse argentum tibi,
apud novercam querere. PS. Eho an umquam tu huius
nupsisti patri?
BAL. Di melius faciant. PS. Face hoc quod te
rogamus, Ballio,
mea fide, si isti formidas credere. ego in hoc triduo
aut terra aut mari alicunde evolvam id argentum tibi.
B. Tibi ego credam?
P. Quor non? B. Quia pol qua opera credam tibi,
una opera alligem fugitivam canem agninis lactibus.
CAL. Sicine mi abs te bene merenti male refertur gratia?
BAL. Quid nunc vis? CAL. Ut opperiare hos sex dies
aliquos modo,
ne illam vendas neu me perdas hominem amantem. BAL. Animo bono es.
vel sex menses opperibor. CAL. Euge, homo lepidissume.
BAL. Immo vin etiam te faciam ex laeto laetantem magis?
CAL. Quid iam? BAL. Quia enim non venalem iam
habeo Phoenicium.
CAL.
Non habes? BAL. Non hercle vero. CAL. Pseudole, ei accerse
hostias,
victumas, lanios, ut ego huic sacruficem summo Iovi;
nam hic mihi nunc est multo potior Iuppiter quam Iuppiter.
BAL. Nolo victumas: agninis me extis placari volo.
CAL. Propera, quid stas? ei accerse agnos. audin quid ait
Iuppiter?
PS. Iam hic ero; verum extra portam mi etiam currendumst
prius.
CAL. Quid eo? PS. Lanios inde accersam duo cum
tintinnabulis,
eadem duo greges virgarum inde ulmearum adegero,
ut hodie ad litationem huic suppetat satias Iovi.
BAL.
I in malam crucem. PS. Istuc ibit Iuppiter lenonius.
[BAL. Ex tua re est, ut ego emoriar. PS. Quidum? BAL.
Ego dicam tibi:
quia edepol, dum ego vivos vivam, numquam eris frugi bonae.]
BAL.
Ex tua re non est, ut ego emoriar. PS. Quidum? BAL. Sic, quia
si ego emortuos sim, Athenis te sit nemo nequior.
CAL. Dic mihi, obsecro hercle, verum serio hoc quod te
rogo.
non habes venalem amicam tu meam Phoenicium?
BAL. Non edepol habeo profecto, nam iam pridem vendidi.
CAL. Quo modo? BAL. Sine ornamentis, cum
intestinis omnibus.
CAL. Meam tu amicam vendidisti? BAL. Valde,
viginti minis.
CAL. Viginti minis? BAL. Utrum vis, vel quater
quinis minis,
militi Macedonio, et iam quindecim habeo minas.
CAL. Quid ego ex te audio? BAL. Amicam tuam esse
factam argenteam.
CAL. Cur id ausus facere? BAL. Libuit, mea fuit. CAL.
Eho, Pseudole,
ei, gladium adfer. PS. Quid opus gladio? CAL. Qui hunc occidam atque me.
PS. Quin tu ted occidis potius? nam hunc fames iam
occiderit.
CAL. Quid ais, quantum terra tegit hominum periurissume?
iuravistin te illam nulli venditurum nisi mihi?
BAL. Fateor. CAL. Nempe conceptis verbis? BAL.
Etiam consutis quoque.
CAL. Periuravisti, sceleste. BAL. At argentum
intro condidi.
ego scelestus nunc argentum promere possum domo:
tu qui pius, istoc es genere gnatus, nummum non habes.
CAL.
Pseudole, adsiste altrim secus atque onera hunc maledictis. PS. Licet.
numquam ad praetorem aeque cursim curram, ut emittar manu.
CAL. Ingere mala multa. PS. Iam ego te differam
dictis meis.
impudice. BAL. Itast. CAL. Sceleste. BAL.
Dicis vera. PS. Verbero.
BAL. Quippini? CAL. Bustirape. BAL. Certo. PS.
Furcifer. BAL. Factum optume.
CAL. Sociofraude. BAL. Sunt mea istaec. PS.
Parricida. BAL. Perge tu.
CAL. Sacrilege. BAL. Fateor. PS. Periure.
BAL. Vetera vaticinamini.
CAL. Legirupa. BAL. Valide. PS. Permities
adulescentum. BAL. Acerrume.
CAL. Fur. BAL. Babae. PS. Fugitive. BAL.
Bombax. CAL. Fraus populi.
BAL. Planissume. PS. Fraudulente. CAL.
Impure. PS. Leno. CAL. Caenum. BAL. Cantores probos.
CAL. Verberavisti patrem atque matrem. BAL. Atque
occidi quoque,
potius quam cibum praehiberem: num peccavi quippiam?
PS.
In pertusum ingerimus dicta dolium, operam ludimus.
BAL. Numquid aliud etiam voltis dicere? CAL.
Ecquid te pudet?
BAL. Ten, amatorem esse inventum inanem quasi cassam
nucem?
verum quamquam multa malaque dicta dixistis mihi,
nisi mihi hodie attulerit miles quinque quas debet minas,
sicut haec est praestituta summa ei argento dies,
si id non adfert, posse opinor facere me officium meum.
CAL. Quid id est? BAL. Si tu argentum attuleris,
cum illo perdidero fidem:
hoc meum est officium. ego, operae si sit, plus tecum loquar;
sed sine argento frustra es qui me tui misereri postulas.
haec meast sententia, ut tu hinc porro quid agas consulas.
CAL. Iamne abis? BAL. Negoti nunc sum plenus.-- PS. Paulo post magis.
illic homo meus est, nisi omnes di me atque homines deserunt.
exossabo ego illum simulter itidem ut murenam coquos.
nunc, Calidore, te mihi operam dare volo. CAL. Ecquid
imperas?
PS. Hoc ego oppidum admoenire, ut hodie capiatur, volo;
ad eam rem usust homine astuto, docto, cauto et callido,
qui imperata ecfecta reddat, non qui vigilans dormiat.
CAL.
Cedo mihi, quid es facturus? PS. Temperi ego faxo scies.
nolo bis iterari, sat sic longae fiunt fabulae.
C. Optumum atque aequissimum oras. PS. Propera,
adduc hominem cito.
CAL. Pauci ex multis sunt amici, homini qui certi sient.
PS. Ego scio istuc. ergo utrumque, tibi nunc dilectum
para
ex multis atque exquire illinc unum qui certus siet.
CAL. Iam hic faxo aderit.-- PS. Potin ut abeas? tibi
moram dictis creas.
|