Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Titus Maccius Plautus
Pseudolus

IntraText CT - Text

  • PSEUDOLUS
    • ACTUS SECUNDUS
      • Scaena prima. Pseudolus
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

ACTUS SECUNDUS

 

Scaena prima. Pseudolus

 

PS. Pro Iuppiter, ut mihi, quidquid ago, lepide omnia prospereque eveniunt:
neque quod dubitem neque quod timeam, meo in pectore conditumst consilium.
nam ea stultitiast, facinus magnum timido cordi credere; nam omnes
res perinde sunt
ut agas, ut eas magni facias; nam ego in meo pectore prius ***
ita paravi copias,
duplicis triplicis dolos perfidias, ut, ubiquomque hostibus congrediar --
maiorum meum fretus virtute dicam,
mea industria et malitia fraudulenta --
facile ut vincam, facile ut spoliem meos perduellis meis perfidiis.
nunc inimicum ego hunc communem meum atque vostrorum omnium,
Ballionem, exballistabo lepide: date operam modo;
[hoc ego oppidum admoenire, ut hodie capiatur, volo.]
atque huc meas legiones adducam; si expugno --
facilem hanc rem meis civibus faciam
post ad oppidum hoc vetus continuo meum exercitum protinus obducam:
inde me et simul participes omnis meos praeda onerabo atque opplebo,
metum et fugam perduellibus meis me ut sciant natum.
eo sum genere gnatus: magna me facinora decet efficere,
quae post mihi clara et diu clueant.
sed hunc quem video? quis hic est qui oculis meis obviam ignobilis obicitur?
lubet scire quid hic veniat cum machaera et huic
quam rem agat, hinc dabo insidias.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License