Scaena sexta. Simo-Ballio
SI. Viso quid rerum
meus Ulixes egerit,
iamne habeat signum ex arce Ballionia.
BAL.
O fortunate, cedo fortunatam manum,
Simo. SI Quid est? BA. Iam -- SI. Quid iam? BAL.
Nihil est quod metuas. SI. Quid est?
venitne homo ad te? BAL. Non. SI. Quid est igitur
boni?
BAL. Minae viginti sanae et salvae sunt tibi,
hodie quas aps te est instipulatus Pseudolus.
SI. Velim quidem hercle. BAL. Roga me viginti
minas,
si ille hodie illa sit potitus muliere
sive eam tuo gnato hodie, ut promisit, dabit,
[roga opsecro hercle, gestio promittere.]
omnibus modis tibi esse rem ut salvam scias;
atque etiam habeto mulierem dono tibi.
SI. Nullum periclumst, quod sciam, stipularier,
ut concepisti verba: viginti minas
dabin? BAL. Dabuntur. SI. Hoc quidem actumst hau
male.
[sed convenistin hominem? BAL. Immo ambo simul.
SI. Quid ait? quid narrat? quaeso, quid dixit tibi?
BAL. Nugas theatri, verba quae in comoediis
solent lenoni dici, quae pueri sciunt:
malum et scelestum et peiurum aibat esse me.
SI. Pol hau mentitust. BAL. Ergo haud iratus fui:
nam quanti refert ei nec recte dicere,
qui nihili faciat quique infitias non eat?]
SI. Quid est? quid non metuam ab eo? id audire expeto.
BAL. Quia numquam abducet mulierem iam, nec potest,
a me. meministin tibi me dudum dicere,
eam veniisse militi Macedonio?
SI. Memini. BAL. Em illius servos huc ad me
argentum attulit
et obsignatum sumbolum, SI. Quid postea?
BAL. Qui inter me atque illum militem convenerat:
is secum abduxit mulierem hau multo prius.
SI. Bonan fide istuc dicis? BAL. Unde ea sit mihi?
SI. Vide modo, ne illic sit contechnatus quippiam.
BAL. Epistula atque imago me certum facit;
quin illam [quidem iam] in Sicyonem ex urbe abduxit modo.
SI. Bene hercle factum. quid ego cesso Pseudolum
facere ut det nomen ad molas coloniam?
sed quis hic homo est chlamydatus? BAL. Non edepol scio,
nisi ut observemus quo eat aut quam rem gerat.
|