Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Titus Maccius Plautus
Mostellaria

IntraText CT - Text

  • MOSTELLARIA
    • ACTUS PRIMUS
      • Scaena tertia. Philematium-Scapha-Philolaches
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Scaena tertia. Philematium-Scapha-Philolaches

 

PHILEM. Iam pridem ecastor frigida non lavi magis lubenter
nec quom me melius, mea Scapha, rear esse deficatam.
SC. Eventus rebus omnibus, velut horno messis magna
fuit. PHILEM. Quid ea messis attinet ad meam lavationem?
SC. Nihilo plus quam lavatio tua ad messim. PHILOL. O Venus venusta,
haec illa est tempestas mea, mihi quae modestiam omnem
detexit, tectus qua fui; tum mihi Amor et Cupido
in pectus perpluit meum, neque iam umquam optigere possum:
madent iam in corde parietes, periere haec oppido aedis.
PHILEM. Contempla, amabo, mea Scapha, satin haec me vestis deceat.
volo me placere Philolachi, meo ocello, meo patrono.
SC. Quin tu te exornas moribus lepidis, quom lepida tute es?
non vestem amatores amant [mulieris], sed vestis fartim.
PHILOL. Ita me di ament, lepidast Scapha, sapit scelesta multum.
ut lepide omnes mores tenet sententiasque amantum.
PHILEM. Quid nunc? SC. Quid est? PHILEM. Quin me aspice et contempla,
ut haec me deceat. SC. Virtute formae id evenit, te ut deceat quidquid habeas.
PHILOL. Ergo ob istuc verbum te, Scapha, donabo ego hodie aliqui,
neque patiar te istanc gratiis laudasse, quae placet mi.
PHILEM. Nolo ego te adsentari mihi. SC. Nimis tu quidem stulta es mulier.
eho, mavis vituperarier falso quam vero extolli?
equidem pol vel falso tamen laudari multo malo,
quam vero culpari,
aut meam speciem alios inridere.
PHILEM. Ego verum amo, verum volo dici mihi: mendacem odi.
SC. Ita tu me ames, ita Philolaches tuos te amet, ut venusta es.
PHILOL. Quid ais, scelesta? quo modo adiurasti? ita ego istam amarem?
quid istaec me, id cur non additum est? infecta dona facio.
periisti: quod promiseram tibi donum, perdidisti.
SC. Equidem pol miror tam catam, tam docilem te et bene doctam
nunc stultam stulte facere. PHILEM. Quin mone quaeso, si quid erro.
SC. Tu ecastor erras, quae quidem illum expectes unum atque illi
morem praecipue sic geras atque alios asperneris.
matronae, non meretricium est unum inservire amantem.
PHILOL. Pro Iuppiter, nam quod malum versatur meae domi illud?
di deaeque me omnes pessumis exemplis interficiant,
nisi ego illam anum interfecero siti fameque atque algu.
PHILEM. Nolo ego mihi male te, Scapha, praecipere. SC. Stulta es plane,
quae illum tibi aeternum putes fore amicum et benevolentem.
moneo ego te: te ille deseret aetate et satietate.
PHILEM. Non spero. SC. Insperata accidunt magis saepe quam quae speres.
postremo, si dictis nequis perduci, ut vera haec credas
mea dicta, ex factis nosce rem. vides quae sim; et quae fui ante.
nihilo ego quam nunc tu *** amata sum; atque uni modo gessi morem:
qui pol me, ubi aetate hoc caput colorem commutavit,
reliquit deseruitque me. tibi idem futurum credo.
PHILOL. Vix comprimor, quin involem illi in oculos stimulatrici.
PHILEM. Solam ille me soli sibi suo <sumptu> liberavit:
illi me soli censeo esse oportere opsequentem.
PHILOL. Pro di immortales, mulierem lepidam et pudico ingenio.
bene hercle factum et gaudeo mihi nihil esse huius causa.
SC. Inscita ecastor tu quidem es. PHILEM. Quapropter? SC. Quae istuc <cures>,
ut te ille amet. PHILEM. Cur obsecro non curem? SC. Libera es iam.
tu iam quod quaerebas habes: ille te nisi amabit ultro,
id pro tuo capite quod dedit perdiderit tantum argenti.
PHILOL. Perii hercle, ni ego illam pessumis exemplis enicasso.
illa hanc corrumpit mulierem malesuada vitilena.
PHILEM. Numquam ego illi possum gratiam referre ut meritust de me.
Scapha, id tu mihi ne suadeas, ut illum minoris pendam.
SC. At hoc unum facito cogites: si illum inservibis solum
dum tibi nunc haec aetatulast, in senecta male querere.
PHILOL. In anginam ego nunc me velim verti, ut veneficae illi
fauces prehendam atque enicem scelestam stimulatricem.
PHILEM. Eundem animum oportet nunc mihi esse gratum, ut impetravi,
atque olim, prius quam id extudi, quom illi subblandiebar.
PHILOL. Divi me faciant quod volunt, ni ob istam orationem
te liberasso denuo et ni Scapham enicasso.
SC. Si tibi sat acceptum est fore tibi victum sempiternum
atque illum amatorem tibi proprium futurum in vita,
soli gerundum censeo morem et capiundas crines.
PHILEM. Ut fama est homini, exin solet pecuniam invenire.
ego si bonam famam mihi servasso, sat ero dives.
PHILOL. Siquidem hercle vendundust pater, venibit multo potius,
quam te me vivo umquam sinam egere aut mendicare.
SC. Quid illis futurum est ceteris qui te amant? PHILEM. Magis amabunt,
quom <me> videbunt gratiam referre <bene mere>nti.
PHILOL. Utinam nunc meus emortuos pater ad me nuntietur,
ut ego exheredem meis bonis me faciam atque haec sit heres.
SC. Iam ista quidem absumpta res erit: dies noctesque estur bibitur,
neque quisquam parsimoniam adhibet: sagina plane est.
PHILOL. In te hercle certumst principe ut sim parcus experiri,
nam neque edes quicquam neque bibes apud me his decem diebus.
PHILEM. Si quid tu in illum bene voles loqui, id loqui licebit:
nec recte si illi dixeris, iam ecastor vapulabis.
PHILOL. Edepol si summo Iovi bovi eo argento sacruficassem,
pro illius capite quod dedi, numquam aeque id bene locassem.
videas eam medullitus me amare. oh, probus homo sum:
quae pro me causam diceret, patronum liberavi.
SC. Video te nihili pendere prae Philolache omnis homines.
nunc, ne eius causa vapulem, tibi potius adsentabor.
[si acceptum sat habes, tibi fore illum amicum sempiternum.]
PHILEM. Cedo mi speculum et cum ornamentis arculam actutum, Scapha,
ornata ut sim, quom huc adveniat Philolaches voluptas mea.
SC. Mulier quae se suamque aetatem spernit, speculo ei usus est:
quid opust speculo tibi, quae tute speculo speculum es maxumum?
PHILOL. Ob istuc verbum, ne nequiquam, Scapha, tam lepide dixeris,
dabo aliquid hodie peculi tibi, Philematium mea.
PHILEM. Suo quique loco (viden?) capillus satis compositust commode.
SC. Ubi tu commoda es, capillum commodum esse credito.
PHILOL. Vah, quid illa pote peius quicquam muliere memorarier?
nunc adsentatrix scelesta est, dudum adversatrix erat.
PHILEM. Cedo cerussam. SC. Quid cerussa opust nam? PHILEM. Qui malas oblinam.
SC. Una opera ebur atramento candefacere postules.
PHILOL. Lepide dictum de atramento atque ebore. euge, plaudo Scaphae.
PHILEM. Tum tu igitur cedo purpurissum. SC. Non do. scita es tu quidem.
nova pictura interpolare vis opus lepidissimum?
non istanc aetatem oportet pigmentum ullum attingere,
neque cerussam neque melinum, neque aliam ullam offuciam.
PHILEM. Cape igitur speculum. PHILOL. Ei mihi misero, savium speculo dedit.
nimis velim lapidem, qui ego illi speculo diminuam caput.
SC. Linteum cape atque exterge tibi manus. PHILEM. Quid ita, obsecro?
SC. Ut speculum tenuisti, metuo ne olant argentum manus:
ne usquam argentum te accepisse suspicetur Philolaches.
PHILOL. Non videor vidisse lenam callidiorem ullam alteras.
ut lepide atque astute in mentem venit de speculo malae.
PHILEM. Etiamne unguentis unguendam censes? SC. Minime feceris.
PHILEM. Quapropter? SC. Quia ecastor mulier recte olet, ubi nihil olet.
nam istae veteres, quae se unguentis unctitant, interpoles,
vetulae, edentulae, quae vitia corporis fuco occulunt,
ubi sese sudor cum unguentis consociavit, ilico
itidem olent, quasi cum una multa iura confudit cocus.
quid olant nescias, nisi id unum, ni male olere intellegas.
PHILOL. Ut perdocte cuncta callet. nihil hac docta doctius.
verum illud esse maxima adeo pars vestrorum intellegit,
quibus anus domi sunt uxores, quae vos dote meruerunt.
PHILEM. Agedum contempla aurum et pallam, satin haec <me> deceat, Scapha.
SC. Non me istuc curare oportet. PHILEM. Quem obsecro igitur? SC. Eloquar:
Philolachem, is ne quid emat
nisi quod sibi placere censeat.
[nam amator meretricis mores sibi emit auro et purpura.]
quid opust, quod suom esse nolit, ei ultro ostentarier?
[purpura aetati occultandaest, aurum turpi mulieri.]
pulchra mulier nuda erit quam purpurata pulchrior:
[poste nequiquam exornata est bene, si morata est male.
pulchrum ornatum turpes mores peius caeno conlinunt.]
nam si pulchra est, nimis ornata est. PHILOL. Nimis diu abstineo manum.
quid hic vos agitis? PHILEM. Tibi me exorno ut placeam. PHILOL. Ornata es satis.
abi tu hinc intro atque ornamenta haec aufer. sed, voluptas mea,
mea Philematium, potare tecum conlibitum est mihi.
PHILEM. Et edepol mihi tecum, nam quod tibi libet idem mihi libet,
mea voluptas. PHILOL. Em istuc verbum vile est viginti minis.
PHILEM. Cedo, amabo, decem: bene emptum tibi dare hoc verbum volo.
PHILOL. Etiam nunc decem minae apud te sunt; vel rationem puta.
triginta minas pro capite tuo dedi. PHILEM. Cur exprobras?
PHILOL. Egone id exprobrem, qui mihimet cupio id opprobrarier?
nec quicquam argenti locavi iam diu usquam aeque bene.
PHILEM. Certe ego, quod te amo, operam nusquam melius potui ponere.
PHILOL. Bene igitur ratio accepti atque expensi inter nos convenit:
tu me amas, ego te amo; merito id fieri uterque existimat.
haec qui gaudent, gaudeant perpetuo suo semper bono;
qui invident, ne umquam eorum quisquam invideat prosus commodis.
PHILEM. Age accumbe igitur. cedo aquam manibus, puere, appone hic mensulam.
vide, tali ubi sint. vin unguenta? PHILOL. Quid opust? cum stacta accubo.
sed estne hic meus sodalis, qui huc incedit cum amica sua?
is est, Callidamates cum amica incedit. euge, oculus meus,
conveniunt manuplares eccos: praedam participes petunt.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License