Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Titus Maccius Plautus
Mostellaria

IntraText CT - Text

  • MOSTELLARIA
    • ACTUS SECUNDUS
      • Scaena prima. Tranio-Philolaches-Callidamates-Delphium-Philematium
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

ACTUS SECUNDUS

 

Scaena prima. Tranio-Philolaches-Callidamates-Delphium-Philematium

 

TR. Iuppiter supremus summis opibus atque industriis
me periisse et Philolachetem cupit erilem filium.
occidit Spes nostra, nusquam stabulum est Confidentiae,
nec Salus nobis saluti iam esse, si cupiat, potest:
ita mali, maeroris montem maximum ad portum modo
conspicatus sum: erus advenit peregre, periit Tranio.
ecquis homo est, qui facere argenti cupiat aliquantum lucri,
qui hodie sese excruciari meam vicem possit pati?
ubi sunt isti plagipatidae, ferritribaces viri,
vel isti qui hosticas trium nummum causa subeunt sub falas,
ubi quinis aut denis hastis corpus transfigi solet?
ego dabo ei talentum, primus qui in crucem excucurrerit;
sed ea lege, ut offigantur bis pedes, bis bracchia.
ubi id erit factum, a me argentum petito praesentarium.
sed ego -- sumne infelix, qui non curro curriculo domum?
PHILOL. <Adest> adest opsonium. eccum Tranio a portu redit.
TR. Philolaches. PHILOL. Quid est? TR. <Et> ego et tu -- PHILOL. Quid
et ego et tu? TR. Periimus.
PHILOL. Quid ita? TR. Pater adest. PHILOL. Quid ego ex te audio? TR. Absumpti sumus.
pater inquam tuos venit. PHILOL. Ubi is est, obsecro? TR. *** adest.
PHILOL. Quis id ait? quis vidit? TR. Egomet inquam vidi. PHILOL. Vae mihi.
quid ego ago? TR. Nam quid tu, malum, me rogitas quid agas? accubas.
PHILOL. Tutin vidisti? TR. Egomet, inquam. PHILOL. Certe? TR. <Certe> inquam. PHILOL. Occidi,
si tu vera memoras. TR. Quid mihi sit boni, si mentiar?
PHILOL. Quid ego nunc faciam? TR. Iube haec hinc omnia amolirier.
quis istic dormit? PHILOL. Callidamates. TR. Suscita istum, Delphium.
DEL. Callidamates, Callidamates, vigila. CALL. Vigilo, cedo [ut] bibam.
DEL. Vigila. pater advenit peregre Philolachis. CALL. Valeat pater.
PHILOL. Valet ille quidem, atque <ego> disperii. CALL. Bis periisti? qui potest?
PHILOL. Quaeso edepol, exsurge; pater advenit. CALL. Tuos venit pater?
iube abire rursum. quid illi reditio etiam huc fuit?
PHILOL. Quid ego agam? pater iam hic me offendet miserum adveniens ebrium,
aedis plenas convivarum et mulierum. miserum est opus,
igitur demum fodere puteum, ubi sitis fauces tenet;
sicut ego adventu patris nunc quaero quid faciam miser.
TR. Ecce autem <iterum> hic deposivit caput et dormit. suscita.
PHILOL. Etiam vigilas? pater, inquam, aderit iam hic meus. CALL. Ain tu, pater?
cedo soleas mihi, ut arma capiam. iam pol ego occidam patrem.
PHILOL. Perdis rem. DEL. Tace, amabo. TR. Abripite hunc intro actutum inter manus.
CALL. Iam hercle ego vos pro matula habebo, nisi mihi matulam datis.
PHILOL. Perii. TR. Habe bonum animum: ego istum lepide medicabo metum.
PHILOL. Nullus sum. TR. Taceas: ego qui istaec sedem meditabor tibi.
satin habes, si ego advenientem ita patrem faciam tuom,
non modo ne intro eat, verum etiam ut fugiat longe ab aedibus?
vos modo hinc abite intro atque haec hinc propere amolimini.
PHILOL. Ubi ego ero? TR. Ubi maxime esse vis: cum hac, cum istac eris.
DEL. Quid si igitur abeamus hinc nos? TR. Non hoc longe, Delphium.
nam intus potate hau tantillo hac quidem causa minus.
PHILOL. Ei mihi, quam istaec blanda dicta quo evenant madeo metu.
TR. Potin animo ut sis quieto et facias quod iubeo? PHILOL. Potest.
TR. Omnium primum, Philematium, intro abi, et tu, Delphium.
DEL. Morigerae tibi erimus ambae.-- TR. Ita ille faxit Iuppiter.
animum advorte nunciam tu quae volo accurarier.
omnium primumdum aedes iam face occlusae sient;
intus cave muttire quemquam siveris. PHILOL. Curabitur.
TR. Tamquam si intus natus nemo in aedibus habitet. PHILOL. Licet.
TR. Neu quisquam responset, quando hasce aedis pultabit senex.
PHILOL. Numquid aliud? TR. Clavem mi harunc aedium Laconicam
iam iube efferri intus: hasce ego aedis occludam hinc foris.
PHILOL. In tuam custodelam meque et meas spes trado, Tranio.--
TR. Pluma haud interest,
patronus an cliens probior siet.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License