Homini, cui
nulla in pectore est audacia,
[nam cuivis homini, vel optumo vel pessumo]
quamvis desubito facile est facere nequiter:
verum id videndum est, id viri docti est opus,
quae designata sint et facta nequiter,
tranquille cuncta et ut proveniant sine malo,
ne quid potiatur, quam ob rem pigeat vivere.
sicut ego efficiam, quae facta hic turbavimus,
profecto ut liqueant omnia et tranquilla sint
neque quicquam nobis pariant ex se incommodi.
sed quid tu egredere, Sphaerio? PUER Iamiam ***
TR. Optime.
praeceptis paruisti. PUER. Iussit maximo
opere orare, ut patrem aliquo absterreres modo,
ne intro iret ad se. TR. Quin etiam illi hoc dicito,
facturum <me>, ut ne etiam aspicere aedis audeat,
capite obvoluto ut fugiat cum summo metu.
clavem cedo atque abi intro atque occlude ostium,
et ego hinc occludam.-- iube venire nunciam.
ludos ego hodie vivo praesenti hic seni
faciam, quod credo mortuo numquam fore.
concedam a foribus huc, hinc speculabor procul,
unde advenienti sarcinam imponam seni.
|