SI. Melius
anno hoc mihi non fuit domi,
nec quod una esca me iuverit magis.
prandium uxor mihi perbonum dedit,
nunc dormitum iubet me ire: minime.
non mihi forte visum ilico fuit,
melius quom prandium quam solet dedit:
voluit in cubiculum abducere me anus.
non bonust somnus de
prandio. apage.
clanculum ex aedibus me edidi foras.
tota turget mihi uxor, scio, domi.
TR. Res parata est mala in vesperum huic seni.
nam et cenandum et cubandumst ei male.
SI. Quom magis cogito cum meo animo:
si quis dotatam uxorem atque anum habet,
neminem sollicitat sopor: ibi omnibus
ire dormitum odio est veluti nunc mihi
exsequi certa res est, ut abeam
potius hinc ad forum quam domi cubem.
atque pol nescio, ut moribus sient
vostrae: haec sat scio quam me habeat male.
peius posthac fore quam fuit mihi.
TR. Abitus tuos tibi, senex, fecerit male:
nihil erit, quod deorum ullum accusites;
te ipse iure optimo merito incuses licet.
tempus nunc est senem hunc adloqui mihi.
hoc habet. repperi qui senem ducerem,
quo dolo a me dolorem procul pellerem.
accedam. di te ament plurimum, Simo.
SI. Salvos sis, Tranio. TR. Ut vales? SI.
Non male.
quid agis? TR. Hominem optumum teneo. SI. Amice
facis,
quom me laudas. TR. Decet. SI. Certe. quin
mutuomst:
hercle ted hau bonum teneo servom <manu>.
Vestigiastigia, ad me redi. TR. Iam isti ero.]
SI. quid
nunc? quam mox? TR. Quid est? SI. Quod solet fieri hic
intus. TR. Quid id est? SI. Scis iam quid loquar.
sic decet.
* * * morem geras.
vita quam sit brevis, *** simul cogita.
TR. *** quid *** ehem,
vix tandem percepi super his rebus nostris te loqui.
SI. musice hercle agitis aetatem, ita ut vos decet,
vino et victu probo,
piscatu electili
vitam colitis. TR. Immo vita antehac erat:
nunc nobis omnia haec exciderunt <simul>.
SI. Quidum? TR. Ita oppido occidimus omnes, Simo.
SI. Non taces? prospere vobis cuncta usque adhuc
processerunt. TR. Ita ut dicis facta hau nego.
nos profecto probe ut voluimus viximus.
sed, Simo, ita nunc ventus navem <nostram> deseruit. SI.
Quid est?
quo modo? TR. Pessimo. SI. Quaene subducta
erat
tuto in terra? TR. Ei. SI. Quid est? TR. Me
miserum, occidi.
SI. Qui? TR. Quia venit navis, nostrae navi quae
frangat ratem.
SI. Vellem ut tu velles, Tranio. sed quid est negoti? TR.
Eloquar.
erus peregre venit. SI. Tunc <tibi > ***
portenditur,
inde ferriterium, postea <crux. TR. Per tua te
g>enua obsecro,
ne indicium ero facias meo.
SI. E me, ne quid metuas, nil sciet.
TR. Patrone, salve. SI. Nil moror mi istius
modi clientis.
TR. Nunc hoc quod ad te noster me misit senex--
SI. Hoc mihi responde primum, quod ego te rogo:
iam de istis rebus voster quid sensit senex?
TR. Nil quicquam. SI. Numquid increpavit filium?
TR. Tam liquidust quam liquida esse tempestas solet * * *
nunc te hoc orare iussit opere maximo,
ut sibi liceret inspicere hasce aedis tuas.
SI. Non sunt venales. TR. Scio equidem istuc. sed
senex
gynaeceum aedificare volt hic in suis
et balineas et ambulacrum et porticum.
SI. Quid ergo somniavit? TR. Ego dicam tibi.
dare volt uxorem filio quantum potest,
ad eam rem facere volt novom gynaeceum.
nam sibi laudavisse hasce ait architectonem
nescio quem exaedificatas insanum bene;
nunc hinc exemplum capere volt, nisi tu nevis.
nam ille eo maiore hinc opere ex te exemplum petit,
quia isti umbram aestate tibi esse audivit perbonam
sub sicco lumine usque perpetuom diem.
SI. Immo edepol vero, quom usquequaque umbra est, tamen
sol semper hic est usque a mani ad vesperum:
quasi flagitator astat usque ad ostium,
nec mi umbra hic usquamst, nisi si in puteo quaepiamst.
TR. Quid,
Sarsinatis ecqua est, si Umbram non habes?
SI.
Molestus ne sis. haec sunt sicut praedico.
TR. At tamen inspicere volt. SI. Inspiciat, si lubet;
si quid erit quod illi placeat, de exemplo meo
ipse aedificato. TR. Eon, voco huc hominem? SI.
I, voca.
TR. Alexandrum magnum atque Agathoclem aiunt maximas
duo res gessisse: quid mihi fiet tertio,
qui solus facio facinora immortalia?
vehit hic clitellas, vehit hic autem alter senex.
novicium mihi quaestum institui non malum:
nam muliones mulos clitellarios
habent, at ego habeo homines clitellarios.
magni sunt
oneris: quidquid imponas vehunt.
|