Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Titus Maccius Plautus
Mostellaria

IntraText CT - Text

  • MOSTELLARIA
    • ACTUS QUARTUS
      • Scaena prima. Phaniscus
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

ACTUS QUARTUS

 

Scaena prima. Phaniscus

 

PHAN. Servi qui, quom culpa carent, tamen malum metuont,
ei solent esse eris utibiles.
nam illi qui nil metuont postquam sunt malum meriti,
stulta sibi expetunt consilia:
exercent sese ad cursuram, [fugiunt] sed ei si reprehensi sunt,
faciunt de malo peculium quod nequeunt <de bono>.
augent ex pauxillo.
*** de parant.
mihi in pectore consili *** malam rem prius
quam ut meum ***
ut adhuc fuit, mihi corium esse oportet,
sincerum atque ut votem verberari.
si huic imperabo, probe tectum habebo,
malum quom impluit ceteris, ne impluat mi.
nam ut servi volunt esse erum, ita solet ***
boni sunt: <bonust>; improbi sunt, malus fit.
nam nunc domi nostrae tot pessimi vivont,
peculi sui prodigi, plagigeruli.
ubi adversum ut eant vocantur ero: «non eo, molestus ne sis.
scio quo properas: gestis aliquo; iam hercle ire vis, mula, foras pastum
bene merens hoc preti inde abstuli. abii foras.
solus nunc eo advorsum.
ero ex plurimis servis.
hoc die crastini quom erus resciverit,
mane castigabit eos bubulis exuviis.
postremo minoris pendo tergum illorum, quam meum:
illi erunt bucaedae multo potius, quam ego sim restio.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License