TH.
*** totus gaudeo.
TR. Num nimio emptae tibi videntur? TH. Numquam
edepol ego me scio
vidisse usquam abiectas aedes, nisi modo hasce. TR.
Ecquid placent?
TH. Ecquid placeant me rogas? immo hercle vero
perplacent.
TR. Cuius modi gynaeceum? quid porticum? TH.
Insanum bonam.
non equidem ullam in publico esse maiorem hac existimo.
TR. Quin
ego ipse et Philolaches in publico omnis porticus
sumus commensi. TH. Quid
igitur? TR. Longe omnium longissima est.
TH. Di immortales, mercimoni lepidi. <si>
hercle nunc ferat
sex talenta magna argenti pro istis praesentaria,
numquam accipiam. TR. Si hercle accipere cupies, ego
numquam sinam.
TH. Bene res nostra conlocata est istoc mercimonio.
TR. Me suasore atque impulsore id factum audacter dicito,
qui subegi, faenore argentum ab danista ut sumeret,
quod isti dedimus arraboni. TH. Servavisti omnem ratem.
nempe octoginta debentur huic minae? TR. Hau nummo
amplius.
TH. Hodie accipiat. TR. Ita enim vero, ne
qua causa subsiet.
vel mihi denumerato, ego illi porro denumeravero.
TH. At
enim ne quid captioni mihi sit, si dederim tibi.
TR. Egone te ioculo modo ausim dicto aut facto fallere?
TH. Egone aps te ausim non cavere, ne quid committam
tibi?
TR. Quid? tibi umquam quicquam, postquam tuos sum,
verborum dedi?
TH. Ego enim cavi recte: eam mihi des gratiam atque animo
meo.
sat sapio, si aps te modo uno caveo. TR. Tecum sentio.
TH. Nunc abi rus, dic me advenisse filio. TR.
Faciam, ut iubes.
TH. Curriculo iube in urbem veniat iam simul tecum.
TR. Licet.
nunc ego me illac per posticum ad congerrones conferam.
dicam ut hic res sint quietae atque hunc ut hinc amoverim.--
|