TH.
Ilico intra limen isti astate, ut, cum extemplo vocem,
continuo exiliatis. manicas celeriter conectite.
ego illum ante aedis praestolabor ludificatorem meum,
cuius ego hodie ludificabor corium, si vivo, probe.
TR. Res
palam est. nunc te videre meliust quid agas, Tranio.
TH. Docte atque astu mihi captandumst cum illo, ubi huc
advenerit.
non ego illi extemplo hamum ostendam, sensim mittam lineam.
dissimulabo me horum quicquam scire. TR. O mortalem
malum,
alter hoc Athenis nemo doctior dici potest.
verba illi non magis dare hodie quisquam quam lapidi potest.
adgrediar hominem, appellabo. TH. Nunc ego ille huc
veniat velim.
TR. Siquidem pol me quaeris, adsum praesens praesenti
tibi.
TH. Euge, Tranio, quid agitur? TR. Veniunt rure
rustici.
Philolaches
iam hic aderit. TH. Edepol mi opportune advenerit.
nostrum ego hunc vicinum opinor esse hominem audacem et malum.
TR. Quidum? TH. Quia negat novisse vos. TR.
Negat? TH. Nec vos sibi
nummum umquam argenti dedisse. TR. Abi, ludis me, credo
haud negat.
TH. Quid iam? TR. Scio, iocaris nunc tu.
nam ille quidem <edepol> haud negat.
TH. Immo edepol negat profecto, neque se hasce aedis
Philolachi
vendidisse. TR. Eho, an negavit sibi datum argentum,
obsecro?
TH. Quin ius iurandum pollicitust dare se, si vellem,
mihi,
neque se hasce aedis vendidisse neque sibi argentum datum [est].
TH. Dixi
ego istuc idem illi. TR. Quid ait? TH. Servos pollicitust dare
suos mihi omnes quaestioni. TR. Nugas. numquam edepol
dabit.
TH. Dat profecto. TR. Quin i cum illo in
ius. sine inveniam. TH. Mane.
experiar, ut opinor. certum est. TR. <Immo> mihi
hominem cedo.
vel hominem iube aedis mancipio poscere. TH. Immo hoc
primum volo,
quaestioni accipere servos. TR. Faciundum edepol censeo.
TH. Quid si igitur ego accersam homines? TR.
Factum iam esse oportuit.
ego interim hanc aram occupabo. TH. Quid ita? TR. Nullam rem sapis.
ne enim illi huc confugere possint, quaestioni quos dabit.
hic ego tibi praesidebo, ne interbitat quaestio.
TH. Surge. TR. Minime. TH. Ne occupassis,
obsecro, aram. TR. Cur? TH. Scies.
quia enim id maxime volo, ut illi istoc confugiant. sine:
tanto apud iudicem hunc argenti condemnabo facilius.
TR.
Quod agas id agas. quid tu porro serere vis negotium?
nescis quam metuculosa res sit ire ad iudicem?
TH. Surgedum
huc igitur. consulere quiddam est quod tecum volo.
TR. Sic tamen hinc consilium dedero. nimio plus sapio
sedens.
tum consilia firmiora sunt de divinis locis.
TH.
Surge, ne nugare. aspicedum contra me. TR. Aspexi. TH. Vides?
TR. Video. huc si quis intercedat tertius, pereat fame.
TH. Quidum? TR. Quia nil <illi> quaesti sit.
mali hercle ambo sumus.
TH. Perii. TR. Quid tibi est? TH. Dedisti
verba. TR. Qui tandem? TH. Probe
med emunxti. TR. Vide sis, satine recte: num mucci
fluont?
TH. Immo etiam cerebrum quoque omne e capite emunxti meo.
nam omnia male facta vestra repperi radicitus,
non radicitus quidem hercle, verum etiam exradicitus.
TR. Numquam edepol hodie <hinc, si vivo,> invitus
desistam tibi.
TH. Iam iubebo ignem et sarmenta, carnifex, circumdari.
TR. Ne faxis, nam elixus esse quam assus soleo suavior.
TH. Exempla edepol faciam ego in te. TR. Quia
placeo, exemplum expetis?
TH. Loquere: quoius modi reliqui, quom hinc abibam,
filium?
TR. Cum
pedibus, manibus, cum digitis, auribus, oculis, labris.
TH.
Aliud te rogo. TR. Aliud ergo nunc tibi respondeo.
sed eccum tui gnati sodalem video huc incedere
Callidamatem: illo praesente mecum agito, si quid voles.
|