CALL.
Ubi somno sepelivi omnem atque edormivi crapulam,
Philolaches venisse <dixit> mihi suom peregre huc patrem
quoque modo hominem advenientem servos ludificatus sit,
ait se metuere in conspectum sui patris procedere.
nunc ego de
sodalitate solus sum orator datus,
qui a patre eius conciliarem pacem. atque eccum optime.
iubeo te salvere et salvos cum advenis, Theopropides,
peregre, gaudeo. hic apud nos hodie cenes, sic face.
TH. Callidamates, dei te ament. de cena facio gratiam.
CALL. Quin venis? TR. Promitte: ego ibo pro te, si
tibi non libet.
TH.
Verbero, etiam inrides? TR. Quian me pro te ire ad cenam autumo?
TH. Non enim ibis. ego ferare faxo, ut meruisti, in
crucem.
CALL. Age mitte ista ac te ad me ad cenam dic venturum. TR.
Quid taces?
CALL. Sed tu, istuc quid confugisti in aram? TR.
Inscitissimus
adveniens perterruit me. loquere nunc quid fecerim:
nunc utrisque disceptator eccum adest, age disputa.
TH. Filium corrupisse aio te meum. TR. Ausculta
modo.
fateor potavisse, amicam liberasse absente te,
faenore argentum sumpsisse; id esse absumptum praedico.
numquid aliud fecit nisi quod [faciunt] summis gnati generibus?
TH.
Hercle mihi tecum cavendum est, nimis qui es orator catus.
CALL.
Sine me dum istuc iudicare. surge, ego isti adsedero.
TH. Maxime, accipito hanc <tute> ad te litem. TR.
Enim istic captio est.
fac ego ne metuam *** ut tu meam timeas vicem.
TH. Iam minoris omnia alia facio, prae quam quibus modis
me ludificatust. TR. Bene hercle
factum, et factum gaudeo:
sapere istac aetate oportet, qui sunt capite candido.
TH. Quid ego nunc faciam? TR. Si amicus Diphilo
aut Philemoni es,
dicito eis, quo pacto tuos te servos ludificaverit:
optumas frustrationes dederis in comoediis.
CALL. Tace parumper, sine vicissim me loqui, ausculta. TH.
Licet.
CALL. Omnium primum sodalem me esse scis gnato tuo.
is adiit me, nam eum prodire pudet in conspectum tuom
propterea quia fecit quae te scire scit. nunc te obsecro,
stultitiae adulescentiaeque eius ignoscas: tuost;
scis solere illanc aetatem tali ludo ludere.
quidquid fecit, una nobiscum fecit: nos deliquimus.
faenus, sortem sumptumque omnem, qui amica <empta> est, omnia
nos dabimus, nos conferemus, nostro sumptu, non tuo.
TH. Non potuit venire orator magis ad me impetrabilis
quam tu; neque <iam> illi sum iratus neque quicquam
suscenseo.
immo me praesente amato bibito, facito quod lubet:
si hoc pudet, fecisse sumptum, supplici habeo satis.
CALL.
Dispudet. TR. <Post> istam veniam quid me fiet nunciam?
TH. Verberibus caedere multum pendens. TR. Tamen
etsi pudet?
TH. Interimam hercle ego <te>, si vivo. CALL.
Fac istam cunctam gratiam:
Tranioni amitte quaeso hanc noxiam causa mea.
TH. Aliud quidvis impetrari perferam a me facilius,
quam ut non ego istum pro suis factis pessumis pessum premam.
CALL. Mitte quaeso. TH. Istumne <ut mittam>?
viden ut astat furcifer?
CALL. Tranio, quiesce, si sapis. TH. Tu quiesce
hanc rem modo
petere: ego illum, ut sit quietus, verberibus subegero.
TR. Nihil opust profecto. CALL. Age iam, sine te
<hoc> exorarier.
TH. Nolo ores. CALL. Quaeso hercle. TH.
Nolo, inquam, ores. CALL. Nequiquam nevis.
hanc modo noxiam unam, quaeso, <missam> fac causa mea.
TR. Quid gravaris? quasi non cras iam commeream aliam
noxiam:
ibi utrumque, et hoc et illud, poteris ulcisci probe.
CALL. Sine te exorem. TH. Age abi, abi impune. em
huic habeto gratiam.
spectatores,
fabula haec est acta, vos plausum date.
|