Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Titus Maccius Plautus
Amphitruo

IntraText CT - Text

  • AMPHITRUO
    • ACTUS PRIMUS
      • Scaena tertia. Iuppiter-Alcumena-Mercurius
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Scaena tertia. Iuppiter-Alcumena-Mercurius

 

IUPP. Bene vale, Alcumena, cura rem communem, quod facis;
atque inperce quaeso: menses iam tibi esse actos vides.
mihi necesse est ire hinc; verum quod erit natum tollito.
ALC. Quid istuc est, mi vir, negoti, quod tu tam subito domo
abeas? IUPP. Edepol haud quod tui me neque domi distaedeat;
sed ubi summus imperator non adest ad exercitum,
citius quod non facto est usus fit quam quod facto est opus.
MERC. Nimis hic scitust sycophanta, qui quidem meus sit pater.
observatote <eum>, quam blande mulieri palpabitur.
ALC. Ecastor te experior quanti facias uxorem tuam.
IUPP. Satin habes, si feminarum nulla est quam aeque diligam?
MERC. Edepol ne illa si istis rebus te sciat operam dare,
ego faxim ted Amphitruonem esse malis, quam Iovem.
ALC. Experiri istuc mavellem me quam mi memorarier.
prius abis quam lectus ubi cubuisti concaluit locus.
heri venisti media nocte, nunc abis. hocin placet?
MERC. Accedam atque hanc appellabo et subparasitabor patri.
numquam edepol quemquam mortalem credo ego uxorem suam
sic ecflictim amare, proinde ut hic te ecflictim deperit.
IUPP. Carnufex, non ego te novi? abin e conspectu meo?
quid tibi hanc curatio est rem, verbero, aut muttitio?
quoii ego iam hoc scipione -- ALC. Ah noli. IUPP. Muttito modo.
MERC. Nequiter paene expedivit prima parasitatio.
IUPP. Verum quod tu dicis, mea uxor, non te mi irasci decet.
clanculum abii a legione: operam hanc subrupui tibi,
ex me primo <ut> prima scires, rem ut gessissem publicam.
ea tibi omnia enarravi. nisi te amarem plurimum,
non facerem. MERC. Facitne ut dixi? timidam palpo percutit.
IUPP. Nunc, ne legio persentiscat, clam illuc redeundum est mihi,
ne me uxorem praevertisse dicant prae re publica.
ALC. Lacrimantem ex abitu concinnas tu tuam uxorem. IUPP. Tace,
ne corrumpe oculos, redibo actutum. ALC. Id actutum diu est.
IUPP. Non ego te hic lubens relinquo neque abeo abs te. ALC. Sentio,
nam qua nocte ad me venisti, eadem abis. IUPP. Cur me tenes?
tempus <est>: exire ex urbe prius quam lucescat volo.
nunc tibi hanc pateram, quae dono mi illi ob virtutem data est,
Pterela rex qui potitavit, quem ego mea occidi manu,
Alcumena, tibi condono. ALC. Facis ut alias res soles.
ecastor condignum donum, qualest qui donum dedit.
MERC. Immo sic: condignum donum, qualest cui dono datumst.
IUPP. Pergin autem? nonne ego possum, furcifer, te perdere?
ALC. Noli amabo, Amphitruo, irasci Sosiae causa mea.
IUPP. Faciam ita ut vis. MERC. Ex amore hic admodum quam saevos est.
IUPP. Numquid vis? ALC. Ut quom absim me ames, me tuam te absente tamen.
MERC. Eamus, Amphitruo. lucescit hoc iam. IUPP. Abi prae, Sosia,
iam ego sequar. numquid vis? ALC. Etiam: ut actutum advenias. IUPP. Licet,
prius tua opinione hic adero: bonum animum habe.--
nunc te, nox, quae me mansisti, mitto uti cedas die,
ut mortalis inlucescat luce clara et candida.
atque quanto, nox, fuisti longior hac proxuma,
tanto brevior dies ut fiat faciam, ut aeque disparet.
sed dies e nocte accedat. ibo et Mercurium sequar.--




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License