ACTUS
SECUNDUS
AMPH. Age i
tu secundum. SOS. Sequor, subsequor te.
AMPH. Scelestissimum te arbitror.SOS. Nam quam ob
rem?
AMPH. Quia id quod neque est neque fuit neque futurum est
mihi praedicas. SOS. Eccere, iam tuatim
facis <tu>, ut tuis nulla apud te fides sit.
AMPH. Quid est? quo modo? iam quidem hercle ego tibi
istam
scelestam, scelus, linguam abscidam. SOS. Tuos sum,
proinde ut commodumst et lubet quidque facias;
tamen quin loquar haec uti facta sunt hic,
numquam ullo modo me potes deterrere.
AMPH. Scelestissime, audes mihi praedicare id,
domi te esse nunc, qui hic ades? SOS. Vera dico.
AMPH. Malum quod tibi di dabunt, atque ego hodie
dabo. SOS. Istuc tibist in manu, nam tuos sum.
AMPH. Tun me, verbero, audes erum ludificari?
tune id dicere audes, quod nemo umquam homo antehac
vidit nec potest fieri, tempore uno
homo idem duobus locis ut simul sit?
SOS. Profecto ut loquor res ita est. AMPH.
Iuppiter te
perdat. SOS. Quid mali sum, ere, tua ex re promeritus?
AMPH. Rogasne, improbe, etiam, qui ludos facis me?
SOS. Merito maledicas mihi, si id ita factum est.
verum haud mentior, resque uti facta dico.
AMPH. Homo hic ebrius est, ut opinor.
SOS. Utinam ita essem. AMPH. Optas quae facta.
SOS. Egone? AMPH. Tu istic. ubi bibisti?SOS.
Nusquam equidem bibi. AMPH. Quid hoc sit
hominis? SOS. equidem decies dixi: domi ego sum, inquam,
ecquid audis?
et apud te adsum Sosia idem. satin hoc plane, satin diserte,
ere, nunc videor tibi locutus esse? AMPH. Vah,
apage te a me. SOS. Quid est negoti?
AMPH. Pestis te tenet. SOS. Nam quor istuc
dicis? equidem valeo et salvos
sum recte, Amphitruo. AMPH. At te ego faciam
hodie proinde ac meritus es,
ut minus valeas et miser sis,
salvos domum si rediero: iam
sequere sis, erum qui ludificas
dictis delirantibus,
qui quoniam erus quod imperavit neglexisti persequi,
nunc venis etiam ultro inrisum dominum: quae neque fieri
possunt neque fando umquam accepit quisquam profers, carnifex;
quoius ego hodie in tergum faxo ista expetant mendacia.
SOS. Amphitruo, miserrima istaec miseria est servo bono,
apud erum qui vera loquitur, si id vi verum vincitur.
AMPH. Quo id, malum, pacto potest nam -- mecum argumentis
puta --
fieri, nunc uti tu <et> hic sis et domi? id dici volo.
SOS. Sum profecto et hic et illic. hoc cuivis mirari
licet,
neque tibi istuc mirum *** magis videtur quam mihi.
AMPH. Quo modo? SOS. Nihilo, inquam, mirum magis
tibi istuc quam mihi;
neque, ita me di ament, credebam primo mihimet Sosiae,
donec Sosia illic egomet fecit sibi uti crederem.
ordine omne, uti quicque actum est, dum apud hostis sedimus,
edissertavit. tum formam una abstulit cum nomine.
neque lac lactis magis est simile quam ille ego similest mei.
nam ut dudum ante lucem a portu me praemisisti domum --
AMPH. Quid igitur? SoS. Prius multo ante
aedis stabam quam illo adveneram.
AMPH. Quas, malum, nugas? satin tu sanus es? SOS.
Sic sum ut vides.
AMPH. Huic homini nescio quid est mali mala obiectum
manu,
postquam a me abiit.SOS. Fateor, nam sum obtusus pugnis
pessume.
AMPH. Quis te
verberavit? SOS. Egomet memet, qui nunc sum domi.
AMPH. Cave quicquam, nisi quod rogabo te, mihi
responderis.
omnium primum iste qui sit Sosia, hoc dici volo.
SOS. Tuos est servos. AMPH. Mihi quidem uno te
plus etiam est quam volo,
neque postquam sum natus habui nisi te servom Sosiam.
SOS. At ego nunc, Amphitruo, dico: Sosiam servom tuom
praeter me alterum, inquam, adveniens faciam ut offendas domi,
Davo prognatum patre eodem quo ego sum, forma, aetate item
qua ego sum. quid opust verbis? geminus Sosia hic factust tibi.
AMPH. Nimia memoras mira. sed vidistin uxorem meam?
SOS. Quin intro ire in aedis numquam licitum est. AMPH.
Quis te prohibuit?
SOS. Sosia ille, quem iam dudum dico, is qui me contudit.
AMPH. Quis istic Sosia est? SOS. Ego, inquam.
quotiens dicendum est tibi?
AMPH. Sed quid ais? num obdormivisti dudum? SOS.
Nusquam gentium.
AMPH. Ibi forte istum si vidisses quendam in somnis
Sosiam --
SOS. Non soleo ego somniculose eri imperia persequi.
vigilans vidi, vigilans nunc <te> video, vigilans fabulor,
vigilantem ille me iam dudum vigilans pugnis contudit.
AMPH. Quis homo? SOS. Sosia, inquam, ego
ille. quaeso, nonne intellegis?
AMPH. Qui,
malum, intellegere quisquam potis est? ita nugas blatis.
SOS. Verum actutum nosces, quom illum nosces servom
Sosiam.
AMPH. Sequere hac igitur me, nam mi istuc primum
exquisito est opus.
[sed vide ex navi efferantur quae imperavi iam omnia.
SOS. Et memor sum et diligens, ut quae imperes
compareant;
non ego cum vino simitu ebibi imperium tuom.
AMPH. Utinam
di faxint, infecta dicta re eveniant tua.]
|