Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Titus Maccius Plautus
Amphitruo

IntraText CT - Text

  • AMPHITRUO
    • ACTUS SECUNDUS
      • Scaena secunda. Alcumena-Amphitruo-Sosia
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Scaena secunda. Alcumena-Amphitruo-Sosia

 

ALC. Satin parva res est voluptatum in vita atque in aetate agunda
praequam quod molestum est? ita cuique comparatum est in aetate hominum;
ita divis est placitum, voluptatem ut maeror comes consequatur:
quin incommodi plus malique ilico adsit, boni si optigit quid.
nam ego id nunc experior domo atque ipsa de me scio, cui voluptas
parumper datast, dum viri mei mihi potestas videndi fuit
noctem unam modo; atque is repente abiit a me hinc ante lucem.
sola hic mihi nunc videor, quia ille hinc abest quem ego amo praeter omnes.
plus aegri ex abitu viri, quam ex adventu voluptatis cepi.
sed hoc me beat
saltem, quom perduellis vicit et domum laudis compos revenit:
id solacio est. absit, dum modo laude parta
domum recipiat se; feram et perferam usque
abitum eius animo forti atque offirmato, id modo si mercedis
datur mi, ut meus victor vir belli clueat.
satis mi esse ducam. virtus praemium est optimum;
virtus omnibus rebus anteit profecto:
libertas salus vita res et parentes, patria et prognati
tutantur, servantur:
virtus omnia in sese habet, omnia adsunt
bona quem penest virtus.
AMPH. Edepol me uxori exoptatum credo adventurum domum,
quae me amat, quam contra amo, praesertim re gesta bene,
victis hostibus: quos nemo posse superari ratust,
eos auspicio meo atque ductu primo coetu vicimus.
certe enim med illi expectatum optato venturum scio.
SOS. Quid? me non rere expectatum amicae venturum meae?
ALC. Meus vir hic quidem est. AMPH. Sequere hac tu me. ALC. Nam quid ille revortitur
qui dudum properare se aibat? an ille me temptat sciens
atque id se volt experiri, suom abitum ut desiderem?
ecastor med haud invita se domum recipit suam.
SOS. Amphitruo, redire ad navem meliust nos. AMPH. Qua gratia?
SOS. Quia domi daturus nemo est prandium advenientibus.
AMPH. Qui tibi nunc istuc in mentemst? SOS. Quia enim sero advenimus.
AMPH. Qui? SOS. Quia Alcumenam ante aedis stare saturam intellego.
AMPH. Gravidam ego illanc hic reliqui quom abeo. SOS. Ei perii miser.
AMPH. Quid tibi est? SOS. Ad aquam praebendam commodum adveni domum,
decumo post mense, ut rationem te putare intellego.
AMPH. Bono animo es. SOS. Scin quam bono animo sim? si situlam cepero,
numquam edepol tu mihi divini creduis post hunc diem,
ni ego illi puteo, si occepso, animam omnem intertraxero.
AMPH. Sequere hac me modo; alium ego isti rei allegabo, ne time.
ALC. Magis nunc <me> meum officium facere, si huic eam advorsum, arbitror.
AMPH. Amphitruo uxorem salutat laetus speratam suam,
quam omnium Thebis vir unam esse optimam diiudicat,
quamque adeo cives Thebani vero rumiferant probam.
valuistin usque? exspectatum advenio?SOS. Haud vidi magis.
exspectatum eum salutat magis haud quicquam quam canem.
AMPH. Et quom te gravidam et quom te pulchre plenam aspicio, gaudeo.
ALC. Obsecro ecastor, quid tu me deridiculi gratia
sic salutas atque appellas, quasi dudum non videris
quasique nunc primum recipias te domum huc ex hostibus?
[atque me nunc proinde appellas quasi multo post videris?]
AMPH. Immo equidem te nisi nunc hodie nusquam vidi gentium.
ALC. Cur negas? AMPH. Quia vera didici dicere. ALC. Haud aequom facit
qui quod didicit id dediscit. an periclitamini
quid animi habeam? sed quid huc vos revortimini tam cito?
an te auspicium commoratum est an tempestas continet
qui non abiisti ad legiones, ita uti dudum dixeras?
AMPH. Dudum? quam dudum istuc factum est? ALC. Temptas. iam dudum, modo.
AMPH. Qui istuc potis est fieri, quaeso, ut dicis: iam dudum, modo?
ALC. Quid enim censes? te ut deludam contra lusorem meum,
qui nunc primum te advenisse dicas, modo qui hinc abieris.
AMPH. Haec quidem deliramenta loquitur. SOS. Paulisper mane,
dum edormiscat unum somnum. AMPH. Quaene vigilans somniat?
ALC. Equidem ecastor vigilo, et vigilans id quod factum est fabulor.
nam dudum ante lucem et istunc et te vidi. AMPH. Quo in loco?
ALC. Hic in aedibus ubi tu habitas. AMPH. Numquam factum est. SOS. Non taces?
quid si e portu navis huc nos dormientis detulit?
AMPH. Etiam tu quoque adsentaris huic? SOS. Quid vis fieri?
non tu scis? Bacchae bacchanti si velis advorsarier,
ex insana insaniorem facies, feriet saepius;
si obsequare, una resolvas plaga. AMPH. At pol qui certa res
hanc est obiurgare, quae me hodie advenientem domum
noluerit salutare. SOS. Inritabis crabrones. AMPH. Tace.
Alcumena, unum rogare te volo. ALC. Quid vis roga.
AMPH. Num tibi aut stultitia accessit aut superat superbia?
ALC. Qui istuc in mentemst tibi ex me, mi vir, percontarier?
AMPH. Quia salutare advenientem me solebas antidhac,
appellare, itidem ut pudicae suos viros quae sunt solent.
eo more expertem te factam adveniens offendi domi.
ALC. Ecastor equidem te certo heri advenientem ilico,
et salutavi et valuissesne usque exquisivi simul,
mi vir, et manum prehendi et osculum tetuli tibi.
SOS. Tun heri hunc salutavisti? ALC. Et te quoque etiam, Sosia.
SOS. Amphitruo, speravi ego istam tibi parituram filium;
verum non est puero gravida. AMPH. Quid igitur? SOS. Insania.
ALC. Equidem sana sum et deos quaeso, ut salva pariam filium.
verum tu malum magnum habebis, si hic suom officium facit:
ob istuc omen, ominator, capies quod te condecet.
SOS. Enim vero praegnati oportet et malum et malum dari,
ut quod obrodat sit, animo si male esse occeperit.
AMPH. Tu me heri hic vidisti? ALC. Ego, inquam, si vis decies dicere.
AMPH. In somnis fortasse? ALC. Immo vigilans vigilantem. AMPH. Ei misero mihi.
SOS. Quid tibi est? AMPH. Delirat uxor. SOS. Atra bili percita est.
nulla res tam delirantis homines concinnat cito.
AMPH. Ubi primum tibi sensisti, mulier, impliciscier?
ALC. Equidem ecastor sana et salva sum. AMPH. Quor igitur praedicas,
te heri me vidisse, qui hac noctu in portum advecti sumus?
ibi cenavi atque ibi quievi in navi noctem perpetem,
neque meum pedem huc intuli etiam in aedis, ut cum exercitu
hinc profectus sum ad Teloboas hostis eosque ut vicimus.
ALC. Immo mecum cenavisti et mecum cubuisti. AMPH. Quid est?
ALC. Vera dico. AMPH. Non de hac quidem hercle re; de aliis nescio.
ALC. Primulo diluculo abiisti ad legiones. AMPH. Quo modo?
SOS. Recte dicit, ut commeminit: somnium narrat tibi.
sed, mulier, postquam experrecta es, te prodigiali Iovi
aut mola salsa hodie aut ture comprecatam oportuit.
ALC. Vae capiti tuo. SOS. Tua istuc refert -- si curaveris.
ALC. Iterum iam hic in me inclementer dicit, atque id sine malo.
AMPH. Tace tu. tu dic: egone abs te abii hinc hodie cum diluculo?
ALC. Quis igitur nisi vos narravit mi, illi ut fuerit proelium?
AMPH. An etiam id tu scis? ALC. Quippe qui ex te audivi, ut urbem maximam
expugnavisses regemque Pterelam tute occideris.
AMPH. Egone istuc dixi? ALC. Tute istic, etiam adstante hoc Sosia.
AMPH. Audivistin tu me narrare haec hodie? SOS. Ubi ego audiverim?
AMPH. Hanc roga. SOS. Me quidem praesente numquam factum est, quod sciam.
ALC. Mirum quin te adversus dicat. AMPH. Sosia, age me huc aspice.
SOS. Specto. AMPH. Vera volo loqui te, nolo adsentari mihi.
audivistin tu hodie me illi dicere ea quae illa autumat?
SOS. Quaeso edepol, num tu quoque etiam insanis, quom id me interrogas,
qui ipsus equidem nunc primum istanc tecum conspicio simul?
AMPH. Quid nunc, mulier? audin illum?ALC. Ego vero, ac falsum dicere.
AMPH. Neque tu illi neque mihi viro ipsi credis? ALC. Eo fit quia mihi
plurimum credo et scio istaec facta proinde ut proloquor.
AMPH. Tun me heri advenisse dicis? ALC. Tun te abiisse hodie hinc negas?
AMPH. Nego enim vero, et me advenire nunc primum aio ad te domum.
ALC. Obsecro, etiamne hoc negabis, te auream pateram mihi
dedisse dono hodie, qua te illi donatum esse dixeras?
AMPH. Neque edepol dedi neque dixi; verum ita animatus fui
itaque nunc sum, ut ea te patera donem. sed quis istuc tibi
dixit? ALC. Ego equidem ex te audivi et ex tua accepi manu
pateram. AMPH. Mane, mane, obsecro te. nimis demiror, Sosia,
qui illaec illic me donatum esse aurea patera sciat,
nisi tu dudum hanc convenisti et narravisti haec omnia.
SOS. Neque edepol ego dixi neque istam vidi nisi tecum simul.
AMPH. Quid hoc sit hominis?ALC. Vin proferri pateram? AMPH. Proferri volo.
ALC. Fiat. <heus> tu, Thessala, intus pateram proferto foras,
qua hodie meus vir donavit me. AMPH. Secede huc tu, Sosia,
enim vero illud praeter alia mira miror maxime,
si haec habet pateram illam. SOS. An etiam credis id, quae in hac cistellula
tuo signo obsignata fertur? AMPH. Salvom signum est? SOS. Inspice.
AMPH. Recte, ita est ut obsignavi.SOS. Quaeso, quin tu istanc iubes
pro cerrita circumferri? AMPH. Edepol qui facto est opus;
nam haec quidem edepol laruarum plenast. ALC. Quid verbis opust?
em tibi pateram, eccam.AMPH. Cedo mi. ALC. Age aspice huc sis nunciam
tu qui quae facta infitiare; quem ego iam hic convincam palam.
estne haec patera, qua donatus illi? AMPH. Summe Iuppiter,
quid ego video? haec ea est profecto patera. perii, Sosia.
SOS. Aut pol haec praestigiatrix multo mulier maxima est
aut pateram hic inesse oportet. AMPH. Agedum, exsolve cistulam.
SOS. Quid ego istam exsolvam? obsignatast recte, res gesta est bene:
tu peperisti Amphitruonem, ego alium peperi Sosiam;
nunc si patera pateram peperit, omnes congeminavimus.
AMPH. Certum est aperire atque inspicere. SOS. Vide sis signi quid siet,
ne posterius in me culpam conferas. AMPH. Aperi modo;
nam haec quidem nos delirantis facere dictis postulat.
ALC. Unde haec igitur est nisi abs te quae mihi dono data est?
AMPH. Opus mi est istuc exquisito. SOS. Iuppiter, pro Iuppiter.
AMPH. Quid tibi est?SOS. Hic patera nulla in cistulast. AMPH. Quid ego audio?
SOS. Id quod verumst. AMPH. At cum cruciatu iam, nisi apparet, tuo.
ALC. Haec quidem apparet.AMPH. Quis igitur tibi dedit?ALC. Qui me rogat.
SOS. Me captas, quia tute ab navi clanculum huc alia via
praecucurristi, atque hinc pateram tute exemisti atque eam
huic dedisti, post hanc rursum obsignasti clanculum.
AMPH. Ei mihi, iam tu quoque huius adiuvas insaniam?
ain heri nos advenisse huc? ALC. Aio, adveniensque ilico
me salutavisti, et ego te, et osculum tetuli tibi.
SOS. Iam illud non placet principium de osculo. AMPH. Perge exsequi.
ALC. Lavisti. AMPH. Quid postquam lavi? ALC. Accubuisti. SOS. Euge optime.
nunc exquire. AMPH. Ne interpella. perge porro dicere.
ALC. Cena adposita est; cenavisti mecum, ego accubui simul.
AMPH. In eodem lecto? ALC. In eodem. SOS. Ei, non placet convivium.
AMPH. Sine modo argumenta dicat. quid postquam cenavimus?
ALC. Te dormitare aibas; mensa ablata est, cubitum hinc abiimus.
AMPH. Ubi tu cubuisti? ALC. In eodem lecto tecum una in cubiculo.
AMPH. Perdidisti. SOS. Quid tibi est? AMPH. Haec me modo ad mortem dedit.
ALC. Quid iam, amabo?AMPH. Ne me appella.SOS. Quid tibi est? AMPH. Perii miser,
quia pudicitiae huius vitium me hinc absente est additum.
ALC. Obsecro ecastor, cur istuc, mi vir, ex ted audio?
AMPH. Vir ego tuos sim? ne me appella, falsa, falso nomine.
SOS. Haeret haec res, si quidem haec iam mulier facta est ex viro.
ALC. Quid ego feci, qua istaec propter dicta dicantur mihi?
AMPH. Tute edictas facta tua, ex me quaeris quid deliqueris.
ALC. Quid ego tibi deliqui, si, cui nupta sum, tecum fui?
AMPH. Tun mecum fueris? quid illac impudente audacius?
saltem, tute si pudoris egeas, sumas mutuom.
ALC. Istuc facinus, quod tu insimulas, nostro generi non decet.
tu si me inpudicitiai captas, capere non potes.
AMPH. Pro di immortales, cognoscin tu me saltem, Sosia?
SOS. Propemodum. AMPH. Cenavin ego heri in navi in portu Persico?
ALC. Mihi quoque adsunt testes, qui illud quod ego dicam adsentiant.
SOS. Nescio quid istuc negoti dicam, nisi si quispiam est
Amphitruo alius, qui forte ted hinc absenti tamen
tuam rem curet teque absente hic munus fungatur tuom.
nam quod de illo subditivo Sosia mirum nimis,
certe de istoc Amphitruone iam alterum mirum est magis.
AMPH. Nescio quis praestigiator hanc frustratur mulierem.
ALC. Per supremi regis regnum iuro et matrem familias
Iunonem, quam me vereri et metuere est par maxume,
ut mi extra unum te mortalis nemo corpus corpore
contigit, quo me impudicam faceret. AMPH. Vera istaec velim.
ALC. Vera dico, sed nequiquam, quoniam non vis credere.
AMPH. Mulier es, audacter iuras. ALC. Quae non deliquit, decet
audacem esse, confidenter pro se et proterve loqui.
AMPH. Satis audacter. ALC. Ut pudicam decet.AMPH. In verbis probas.
ALC. Non ego illam mihi dotem duco esse, quae dos dicitur,
sed pudicitiam et pudorem et sedatum cupidinem,
deum metum, parentum amorem et cognatum concordiam,
tibi morigera atque ut munifica sim bonis, prosim probis.
SOS. Ne ista edepol, si haec vera loquitur, examussim est optima.
AMPH. Delenitus sum profecto ita, ut me qui sim nesciam.
SOS. Amphitruo es profecto, cave sis ne tu te usu perduis:
ita nunc homines immutantur, postquam peregre advenimus.
AMPH. Mulier, istam rem inquisitam certum est non amittere.
ALC. Edepol me libente facies. AMPH. Quid ais? responde mihi,
quid si adduco tuom cognatum huc a navi Naucratem,
qui mecum una vectust una navi, atque is si denegat
facta quae tu facta dicis, quid tibi aequom est fieri?
numquid causam dicis, quin te hoc multem matrimonio?
ALC. Si deliqui, nulla causa est. AMPH. Convenit. tu, Sosia,
duc hos intro. ego huc ab navi mecum adducam Naucratem.--
SOS. Nunc quidem praeter nos nemo est. dic mihi verum serio:
ecquis alius Sosia intust, qui mei similis siet?
ALC. Abin hinc a me dignus domino servos? SOS. Abeo, si iubes.--
ALC. Nimis ecastor facinus mirum est, qui illi conlibitum siet
meo viro sic me insimulare falso facinus tam malum.
quidquid est, iam ex Naucrate cognato id cognoscam meo.--




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License