Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Titus Maccius Plautus
Amphitruo

IntraText CT - Text

  • AMPHITRUO
    • ACTUS TERTIUS
      • Scaena secunda. Alcumena-Iuppiter
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Scaena secunda. Alcumena-Iuppiter

 

ALC. Durare nequeo in aedibus. ita me probri,
stupri, dedecoris a viro argutam meo!
ea quae sunt facta infecta ut reddat clamitat,
quae neque sunt facta neque ego in me admisi arguit;
atque id me susque deque esse habituram putat.
non edepol faciam, neque me perpetiar probri
falso insimulatam, quin ego illum aut deseram
aut satis faciat mi ille atque adiuret insuper,
nolle esse dicta quae in me insontem protulit.
IUPP. Faciundum est mi illud, fieri quod illaec postulat,
si me illam amantem ad sese studeam recipere,
quando ego quod feci, id factum Amphitruoni offuit
atque illi dudum meus amor negotium
insonti exhibuit, nunc autem insonti mihi
illius ira in hanc et male dicta expetent.
ALC. Sed eccum video qui me miseram arguit
stupri, dedecoris. IUPP. Te volo, uxor, conloqui.
quo te avortisti? *** ALC. Ita ingenium meumst:
inimicos semper osa sum optuerier.
IUPP. Heia autem inimicos? ALC. Sic est, vera praedico;
nisi etiam hoc falso dici insimulaturus es.
IUPP. Nimis iracunda es. ALC. Potin ut abstineas manum?
nam certo, si sis sanus aut sapias satis,
quam tu impudicam esse arbitrere et praedices,
cum ea tu sermonem nec ioco nec serio
tibi habeas, nisi sis stultior stultissimo.
IUPP. Si dixi, nihilo magis es, neque ego esse arbitror,
et id huc revorti uti me purgarem tibi.
nam numquam quicquam meo animo fuit aegrius,
quam postquam audivi ted esse iratam mihi.
cur dixisti? inquies. ego expediam tibi.
non edepol quo te esse impudicam crederem;
verum periclitatus sum animum tuom,
quid faceres et quo pacto id ferre induceres.
equidem ioco illa dixeram dudum tibi,
ridiculi causa. vel hunc rogato Sosiam.
ALC. Quin huc adducis meum cognatum Naucratem,
testem quem dudum te adducturum dixeras,
te huc non venisse? IUPP. Si quid dictum est per iocum,
non aequom est id te serio praevortier.
ALC. Ego illud scio quam doluerit cordi meo.
IUPP. Per dexteram tuam te, Alcumena, oro obsecro,
da mihi hanc veniam, ignosce, irata ne sies.
ALC. Ego istaec feci verba virtute irrita;
nunc, quando factis me impudicis abstini,
ab impudicis dictis avorti volo.
valeas, tibi habeas res tuas, reddas meas.
iuben mi ire comites? IUPP. Sanan es? ALC. Si non iubes,
ibo egomet; comitem mihi Pudicitiam duxero.
IUPP. Mane. arbitratu tuo ius iurandum dabo,
me meam pudicam esse uxorem arbitrarier.
id ego si fallo, tum te, summe Iuppiter,
quaeso, Amphitruoni ut semper iratus sies.
ALC. A, propitius sit potius. IUPP. Confido fore;
nam ius iurandum verum te advorsum dedi.
iam nunc irata non es? ALC. Non sum. IUPP. Bene facis.
nam in hominum aetate multa eveniunt huius modi:
capiunt voluptates, capiunt rursum miserias;
irae interveniunt, redeunt rursum in gratiam.
verum irae si quae forte eveniunt huius modi
inter eos, rursum si reventum in gratiam est,
bis tanto amici sunt inter se quam prius.
ALC. Primum cavisse oportuit ne diceres,
verum eadem si isdem purgas mi, patiunda sunt.
IUPP. Iube vero vasa pura adornari mihi,
ut quae apud legionem vota vovi, si domum
rediissem salvos, ea ego exsolvam omnia.
ALC. Ego istuc curabo. IUPP. Evocate huc Sosiam;
gubernatorem qui in mea navi fuit
Blepharonem arcessat, qui nobiscum prandeat.
is adeo *** inpransus ludificabitur,
cum ego Amphitruonem collo hinc obstricto traham.
ALC. Mirum quid solus secum secreto ille agat.
atque aperiuntur aedes. exit Sosia.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License