Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Titus Maccius Plautus
Amphitruo

IntraText CT - Text

  • AMPHITRUO
    • ACTUS TERTIUS
      • Scaena tertia. Sosia-Iuppiter-Alcumena
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Scaena tertia. Sosia-Iuppiter-Alcumena

 

SOS. Amphitruo, assum. si quid opus est, impera, imperium exequar.
IUPP. <Sosia>, optume advenis.SOS. Iam pax est inter vos duos?
nam quia vos tranquillos video, gaudeo et volup est mihi.
atque ita servom par videtur frugi sese instituere:
proinde eri ut sint, ipse item sit; voltum e voltu comparet:
tristis sit, si eri sint tristes; hilarus sit, si gaudeant.
sed age responde: iam vos rediistis in concordiam?
IUPP. Derides, qui scis haec dudum me dixisse per iocum.
SOS. An id ioco dixisti? equidem serio ac vero ratus.
IUPP. Habui expurigationem; facta pax est.SOS. Optume est.
IUPP. Ego rem divinam intus faciam, vota quae sunt.SOS. Censeo.
IUPP. Tu gubernatorem a navi huc evoca verbis meis
Blepharonem, qui re divina facta mecum prandeat.
SOS. Iam hic ero, cum illic censebis esse me.-- IUPP. Actutum huc redi.
ALC. Numquid vis, quin abeam iam intro, ut apparentur quibus opust?
IUPP. I sane, et quantum potest parata fac sint omnia.
ALC. Quin venis quando vis intro? faxo haud quicquam sit morae.--
IUPP. Recte loquere et proinde diligentem ut uxorem decet.
iam hisce ambo, et servos et era, frustra sunt duo,
qui me Amphitruonem rentur esse: errant probe.
nunc tu divine huc fac adsis Sosia --
audis quae dico, tam etsi praesens non ades --
fac Amphitruonem advenientem ab aedibus
ut abigas; quovis pacto fac commentus sis.
volo deludi illunc, dum cum hac usuraria
uxore nunc mihi morigero. haec curata sint
fac sis, proinde adeo ut velle med intellegis,
atque ut ministres mihi, mihi cum sacruficem.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License