Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Titus Maccius Plautus
Amphitruo

IntraText CT - Text

  • AMPHITRUO
    • ACTUS QUARTUS
      • Scaena prima. Amphitruo
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

ACTUS QUARTUS

 

Scaena prima. Amphitruo

 

AMPH. Naucratem quem convenire volui, in navi non erat,
neque domi neque in urbe invenio quemquam qui illum viderit.
nam omnis plateas perreptavi, gymnasia et myropolia;
apud emporium atque in macello, in palaestra atque in foro,
in medicinis, in tonstrinis, apud omnis aedis sacras
sum defessus quaeritando: nusquam invenio Naucratem.
nunc domum ibo atque ex uxore hanc rem pergam exquirere,
quis fuerit quem propter corpus suom stupri compleverit.
nam me, quam illam quaestionem inquisitam hodie amittere,
mortuom satiust. sed aedis occluserunt. eugepae,
pariter hoc fit atque ut alia facta sunt. feriam foris.
aperite hoc. heus, ecquis hic est? ecquis hoc aperit ostium?




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License