Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Titus Maccius Plautus
Amphitruo

IntraText CT - Text

  • AMPHITRUO
    • ACTUS QUARTUS
      • Scaena secunda. Mercurius-Amphitruo-Alcumena
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Scaena secunda. Mercurius-Amphitruo-Alcumena

 

MERC. Quis ad fores est? AMPH. Ego sum. MERC. Quid ego sum. AMPH.
Ita loquor. MERC. Tibi Iuppiter dique omnes irati certo sunt, qui sic frangas fores.
AMPH. Quo modo? MERC. Eo modo, ut profecto vivas aetatem miser.
AMPH. Sosia. MERC. Ita, sum Sosia, nisi me esse oblitum existimas.
quid nunc vis? AMPH. Sceleste, at etiam quid velim, id tu me rogas?
MERC. Ita, rogo. paene effregisti, fatue, foribus cardines.
an foris censebas nobis publicitus praeberier?
quid me aspectas, stolide? quid nunc vis tibi? aut quis tu es homo?
AMPH. Verbero, etiam quis ego sim me rogitas, ulmorum Acheruns?
quem pol ego hodie ob istaec dicta faciam ferventem flagris.
MERC. Prodigum te fuisse oportet olim in adulescentia.
AMPH. Quidum? MERC. Quia senecta aetate a me mendicas malum.
AMPH. Cum cruciatu tuo istaec hodie, verna, verba funditas.
MERC. Sacrufico ego tibi. AMPH. Qui? MERC. Quia enim te macto infortunio.

***




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License