ACTUS
QUINTUS
BROM.
Spes atque opes vitae meae iacent sepultae in pectore,
neque ullast confidentia iam in corde, quin amiserim;
ita mihi videntur omnia, mare terra caelum, consequi,
iam ut opprimar, ut enicer. me miseram, quid agam nescio.
ita tanta mira in aedibus sunt facta. vae miserae mihi,
animo malest, aquam velim. corrupta sum atque absumpta sum.
caput dolet, neque audio, nec oculis prospicio satis,
nec me miserior femina est neque ulla videatur magis.
ita erae meae hodie contigit. nam ubi parturit, deos sibi
invocat,
strepitus, crepitus, sonitus, tonitrus: ut subito, ut propere,
ut valide tonuit!
ubi quisque institerat, concidit crepitu. ibi nescio quis maxuma
voce exclamat: «Alcumena, adest auxilium, ne time:
et tibi et tuis propitius caeli cultor advenit.
exsurgite
inquit qui terrore meo occidistis prae metu.
ut iacui, exsurgo. ardere censui aedis, ita tum confulgebant.
ibi me inclamat Alcumena; iam ea res me horrore adficit,
erilis praevertit metus: accurro, ut sciscam quid velit.
atque illam geminos filios pueros peperisse conspicor;
neque nostrum quisquam sensimus, quom peperit, neque providimus.
sed quid hoc? quis hic est senex, qui ante aedis nostras sic
iacet?
numnam hunc percussit Iuppiter?
credo edepol, nam, pro Iuppiter, sepultust quasi sit
mortuos.
ibo et cognoscam,
quisquis est. Amphitruo hic quidem <est> erus meus.
Amphitruo. AMPH. Perii.
BROM. Surge. AMPH. Interii. BROM. Cedo manum. AMPH.
Quis me tenet?
BROM. Tua Bromia ancilla. AMPH. Totus timeo, ita
me increpuit Iuppiter.
nec secus est, quasi si ab Acherunte veniam. sed quid tu foras
egressa es? BROM. Eadem nos formido timidas terrore
impulit
in aedibus, tu ubi habitas. nimia mira vidi. vae mihi,
Amphitruo, ita mihi animus etiam nunc abest. AMPH. Agedum
expedi:
scin me tuom esse erum Amphitruonem? BROM. Scio. AMPH.
Vide etiam nunc. BROM. Scio.
AMPH. Haec sola sanam mentem gestat meorum
familiarium.
BROM. Immo
omnes sani sunt profecto. AMPH. At me uxor insanum facit
suis foedis factis. BROM. At ego faciam, tu idem ut
aliter praedices,
Amphitruo, piam et pudicam esse tuam uxorem ut scias.
de ea re signa atque argumenta paucis verbis eloquar.
omnium primum: Alcumena geminos peperit filios.
AMPH. Ain tu, geminos? BROM. Geminos. AMPH.
Di me servant. BROM. Sine me dicere,
ut scias tibi tuaeque uxori deos esse omnis propitios.
AMPH. Loquere. BROM. Postquam parturire hodie uxor
occepit tua,
ubi utero exorti dolores, ut solent puerperae
invocat deos immortales, ut sibi auxilium ferant,
manibus puris, capite operto. ibi continuo contonat
sonitu maxumo; aedes primo ruere rebamur tuas.
aedes totae confulgebant tuae, quasi essent aureae.
AMPH. Quaeso absolvito hinc me extemplo, quando
satis deluseris.
quid fit deinde? BROM.
Dum haec aguntur, interea uxorem tuam
neque gementem neque plorantem nostrum quisquam audivimus;
ita profecto sine dolore peperit. AMPH. Iam istuc gaudeo,
utut erga me merita est. BROM. Mitte ista atque haec quae dicam
accipe.
postquam
peperit, pueros lavere iussit nos. occepimus.
sed puer ille
quem ego lavi, ut magnust et multum valet!
neque eum quisquam colligare quivit incunabulis.
AMPH. Nimia mira memoras; si istaec vera sunt,
divinitus
non metuo quin meae uxori latae suppetiae sient.
BROM.
Magis iam faxo mira dices. postquam in cunas conditust,
devolant angues iubati deorsum in impluvium duo
maximi: continuo extollunt ambo capita. AMPH. Ei
mihi.
BROM. Ne pave. sed angues oculis omnis
circumvisere.
postquam
pueros conspicati, pergunt ad cunas citi.
ego cunas recessim rursum vorsum trahere et ducere,
metuens pueris, mihi formidans; tantoque angues acrius
persequi. postquam conspexit angues ille alter puer,
citus e cunis exilit, facit recta in anguis impetum:
alterum altera prehendit eos manu perniciter.
AMPH.
Mira memoras, nimis formidolosum facinus praedicas;
nam mihi horror membra misero percipit dictis tuis.
quid fit deinde? porro loquere. BROM. Puer ambo angues
enicat.
dum haec aguntur, voce clara exclamat uxorem tuam --
AMPH. Quis homo? BROM. Summus imperator divom
atque hominum Iuppiter.
is se dixit cum Alcumena clam consuetum cubitibus,
eumque filium suom esse qui illos angues vicerit;
alterum tuom esse dixit puerum. AMPH. Pol me haud
paenitet,
si licet boni dimidium mihi dividere cum Iove.
abi domum, iube vasa pura actutum adornari mihi,
ut Iovis supremi multis hostiis pacem expetam.
ego Teresiam
coniectorem advocabo et consulam
quid faciundum censeat; simul hanc rem ut facta est eloquar.
sed quid hoc? quam valide tonuit. di, obsecro vostram fidem.
|