Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Titus Maccius Plautus Curculio IntraText CT - Text |
LE. Placide egredere et
sonitum prohibe forium et crepitum cardinum,
ne quod hic agimus erus percipiat fieri, mea Planesium.
mane, suffundam aquolam. PAL. Viden ut anus tremula
medicinam facit?
eapse merum condidicit bibere, foribus dat aquam quam bibant.
PLAN.
Ubi tu es, qui me convadatus Veneriis vadimoniis?
sisto ego tibi me et mihi contra itidem <tu te> ut sistas
suadeo.
PHAED. Assum; nam si absim, haud recusem quin mihi male
sit, mel meum.
PLAN. Anime mi, <me> procul amantem abesse haud
consentaneumst.
PHAED. Palinure, Palinure. PAL. Eloquere, quid est
quod Palinurum voces?
PHAED. Est lepida. PAL. Nimis lepida. PHAED. Sum
deus. PAL. Immo homo haud magni preti.
PHAED. Quid vidisti aut quid videbis magis dis
aequiparabile?
PAL. Male valere
te, quod mi aegrest. PHAED. Male mi morigerus, tace.
PAL.
Ipsus se excruciat qui homo quod amat videt nec potitur dum licet.
PHAED. Recte obiurgat. sane haud quicquamst, magis quod
cupiam iam diu.
PLAN. Tene me, amplectere ergo. PHAED. Hoc etiam
est quam ob rem cupiam vivere.
quia te prohibet erus, clam [ero] potior. PLAN. Prohibet?
nec prohibere quit,
nec prohibebit nisi mors meum animum aps te abalienaverit.
PAL. Enim vero nequeo durare quin ego erum accusem meum:
nam bonum est pauxillum amare sane, insane non bonum est;
verum totum insanum amare, hoc est quod meus erus facit.
PHAED. Sibi sua habeant regna reges, sibi divitias
divites,
sibi honores, sibi virtutes, sibi pugnas, sibi proelia:
dum mi abstineant invidere, sibi quisque habeant quod suom est.
PAL. Quid tu? Venerin pervigilare te vovisti, Phaedrome?
nam hoc quidem edepol haud multo post luce lucebit. PHAED. Tace.
PAL. Quid, taceam? quin tu is dormitum? PHAED. Dormio,
ne occlamites.
PAL. Tu quidem vigilas. PHAED. At meo more dormio:
hic somnust mihi.
PAL. Heus tu, mulier, male mereri de inmerente inscitia
est.
PLAN. Irascere, si te edentem hic a cibo abigat. PAL. Ilicet,
pariter hos perire amando video, uterque insaniunt.
viden ut misere moliuntur? nequeunt complecti satis.
etiam dispertimini? PLAN. Nullum homini est perpetuom
bonum:
iam huic voluptati hoc adiunctum est odium. PAL. Quid
ais, propudium?
tun etiam cum noctuinis oculis odium me vocas?
ebriola, persollae nugae. PHAED. Tun meam Venerem
vituperas?
quod quidem mihi polluctus virgis servos sermonem serat?
at ne tu hercle cum cruciatu magno dixisti id tuo.
em tibi male dictis pro istis, dictis moderari ut queas.
PAL. Tuam fidem, Venus noctuvigila. PHAED. Pergin
etiam, verbero?
PLAN. Noli, amabo, verberare lapidem, ne perdas manum.
PAL. Flagitium probrumque magnum, Phaedrome,
expergefacis:
bene monstrantem pugnis caedis, hanc amas, nugas meras.
hocine fieri, ut inmodestis hic te moderes moribus?
PHAED. Auro contra cedo modestum amatorem: a me aurum
accipe.
PAL. Cedo mihi
contra aurichalco cui ego sano serviam.
PLAN. Bene vale, ocule mi, nam sonitum et crepitum
claustrorum audio,
aeditumum aperire fanum * quo usque, quaeso, ad hunc modum
inter nos amore utemur semper surrepticio?
PHAED.
Minime, nam parasitum misi nudiusquartus Cariam
petere argentum, is hodie hic aderit. PLAN. Nimium
consultas diu.
PHAED. Ita me Venus amet, ut ego te hoc triduom numquam
sinam
in domo esse istac, quin ego te liberalem liberem.
PLAN. Facito ut memineris. tene etiam, prius quam hinc
abeo, savium.
PHAED. Siquidem hercle mihi regnum detur, numquam id
potius persequar.
quando ego te videbo? PLAN. Em istoc verbo vindictam para:
si amas, eme, ne rogites, facito ut pretio pervincas tuo.
bene vale. PHAED. Iamne
ego relinquor? pulcre, Palinure, occidi.
PAL.
Ego quidem, qui et vapulando et somno pereo. PHAED. Sequere me. –