Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Titus Maccius Plautus Curculio IntraText CT - Text |
LYC. Beatus videor:
subduxi ratiunculam,
quantum aeris mihi sit quantumque alieni siet:
dives sum, si non reddo eis quibus debeo.
[si
reddo illis quibus debeo, plus alieni est. ]
verum hercle vero cum belle recogito,
si magis me instabunt, ad praetorem sufferam.
[habent hunc morem plerique argentarii,
ut alius alium poscant, reddant nemini,
pugnis rem solvant, si quis poscat clarius.]
qui homo mature quaesivit pecuniam,
nisi eam mature parsit, mature esurit.
cupio aliquem emere puerum, qui usurarius
nunc mihi quaeratur. usus est pecunia.
CURC. Nil tu me saturum monueris. memini et scio.
ego
hoc effectum lepide tibi tradam. tace.
edepol ne ego hic med intus explevi probe,
et quidem reliqui in ventre cellae uni locum,
ubi reliquiarum reliquias reconderem.
quis hic est qui operto capite Aesculapium
salutat? attat, quem quaerebam. sequere me.
simulabo
quasi non noverim. heus tu, te volo.
LYC. Unocule, salve. CURC. Quaeso, deridesne me?
LYC. De Coclitum prosapia te esse arbitror,
nam ei sunt unoculi. CURC. Catapulta hoc ictum est mihi
apud Sicyonem. LYC. Nam quid id refert mea,
an aula quassa cum cinere effossus siet?
CURC. Superstitiosus hic quidem est, vera praedicat;
nam illaec catapultae ad me crebro commeant.
adulescens, ob rem publicam hoc intus mihi
quod insigne habeo, quaeso ne me incomities.
LYC. Licetne
inforare, si incomitiare non licet?
CURC. Non inforabis me quidem, nec mihi placet
tuom profecto nec forum nec comitium.
sed hunc, quem quaero, commonstrare si potes,
inibis a me solidam et grandem gratiam.
Lyconem quaero tarpezitam. LYC. Dic mihi,
quid eum nunc quaeris? aut cuiatis? CURC. Eloquar.
ab Therapontigono Platagidoro milite.
LYC. Novi edepol nomen, nam mihi istoc nomine,
dum scribo, explevi totas ceras quattuor.
sed
quid Lyconem quaeris? CURC. Mandatumst mihi,
ut has tabellas ad eum ferrem. LYC. Quis tu homo es?
CURC. Libertus illius, quem omnes Summanum vocant.
LYC. Summane, salve. qui Summanus? fac sciam.
CURC. Quia vestimenta, ubi obdormivi ebrius,
summano, ob eam rem me omnes Summanum vocant.
LYC. Alibi te meliust quaerere hospitium tibi:
apud me profecto nihil est Summano loci.
sed
istum quem quaeris ego sum. CURC. Quaeso, tune is es,
Lyco trapezita? LYC. Ego sum. CURC. Multam me tibi
salutem iussit Therapontigonus dicere,
et has tabellas dare me iussit. LYC. Mihin? CURC.
Ita.
cape, signum nosce. nostin? LYC. Quidni noverim?
clupeatus
elephantum ubi machaera dissicit.
CURC. Quod istic scriptum est, id te orare iusserat
profecto ut faceres, suam si velles gratiam.
LYC.
Concede, inspiciam quid sit scriptum. CURC. Maxime,
tuo arbitratu, dum auferam abs te id quod peto.
LYC. «Miles Lyconi in Epidauro hospiti
suo Therapontigonus Platagidorus plurimam
salutem dicit.» CURC. Meus hic est, hamum vorat.
LYC. «Tecum oro et quaeso, qui has tabellas adferet
tibi, ut ei detur quam istic emi virginem,
quod te praesente isti egi teque interprete,
et aurum et vestem. iam scis ut convenerit:
argentum des lenoni, is huic det virginem. »
ubi ipsus? cur non venit? CURC. Ego dicam tibi:
quia nudiusquartus venimus in Cariam
ex India; ibi nunc statuam volt dare auream
solidam faciundam ex auro Philippo, quae siet
septempedalis, factis monumentum suis.
LYC. Quam ob rem istuc? CURC. Dicam. quia enim
Persas, Paphlagones,
Sinopes, Arabes, Cares, Cretanos, Syros,
Rhodiam atque Lyciam, Perediam et Perbibesiam,
Centauromachiam et Classiam Unomammiam,
Libyamque oram omnem Conterebromniam,
dimidiam partem nationum usque omnium
subegit solus intra viginti dies.
LYC. Vah. CURC. Quid mirare? LYC. Quia enim
in cavea si forent
conclusi, itidem ut pulli gallinacei,
ita non potuere uno anno circumirier.
credo hercle te esse ab illo, ita nugas blatis.
CURC. Immo etiam
porro, si vis, dicam. LYC. Nil moror.
sequere hac, te absolvam qua advenisti gratia.
atque eccum video. leno, salve. CAPP. Di te ament.
LYC.
Quid hoc quod ad te venio? CAPP. Dicas quid velis.
LYC. Argentum accipias, cum illo mittas virginem.
CAPP. Quid quod iuratus sum? LYC. Quid id refert
tua,
dum argentum accipias?
CAPP.
Qui monet quasi adiuvat.
sequimini. CURC. Leno, cave in te sit mora mihi.