Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Titus Maccius Plautus Curculio IntraText CT - Text |
CURC. I tu prae, virgo:
non queo quod pone me est servare.
et aurum et vestem omnem suam esse aiebat quam haec haberet.
CAPP.
Nemo it infitias. CURC. At tamen meliusculum est monere.
LYC. Memento promisisse te, si quisquam hanc liberali
causa manu assereret, mihi omne argentum redditum iri,
minas triginta. CAPP. Meminero, de istoc quietus esto.
et nunc idem dico. CURC. Et quidem meminisse ego haec
volam te.
CAPP. Memini, et mancupio tibi dabo. CURC. Egon ab
lenone quicquam
mancupio accipiam, quibus sui nihil est nisi una lingua,
qui abiurant si quid creditum est? alienos mancupatis,
alienos manu emittitis alienisque imperatis,
nec vobis auctor ullus est nec vosmet estis ulli.
item genus est lenonium inter homines meo quidem animo
ut muscae, culices, cimices pedesque pulicesque:
odio et malo et molestiae, bono usui estis nulli,
nec vobiscum quisquam in foro frugi consistere audet;
qui constitit, culpant eum, conspicitur vituperatur,
eum rem fidemque perdere, tam etsi nil fecit, aiunt.
LYC. Edepol lenones
meo animo novisti, lusce, lepide.
CURC. Eodem hercle vos pono et paro: parissimi estis
hibus:
hi saltem in occultis locis prostant, vos in foro ipso;
vos faenore homines, hi male suadendo et lustris lacerant.
rogitationis plurimas propter vos populus scivit,
quas vos rogatas rumpitis: aliquam reperitis rimam;
quasi aquam ferventem frigidam esse, ita vos putatis leges.
LYC. Tacuisse mavellem. CAPP. Hau male meditate maledicax
es.
CURC. Indignis si male dicitur, male dictum id esse dico,
verum si dignis dicitur, bene dictumst meo quidem animo.
ego
mancupem te nil moror nec lenonem alium quemquam.
Lyco, numquid vis? LYC. Bene vale. CURC. Vale. CAPP. Heus tu, tibi ego dico.
CURC. Eloquere, quid vis? CAPP. Quaeso, ut hanc
cures, <ut> bene sit isti.
bene ego istam eduxi meae domi et pudice. CURC. Si huius
miseret,
ecquid das qui bene sit? CAPP. Malum. CURC. Opust
hoc qui te procures.
CAPP. Quid stulta ploras? ne time, bene hercle vendidi
ego te;
fac sis bonae frugi sies, sequere istum bella belle.
LYC. Summane, numquid nunciam me vis? CURC. Vale
atque salve,
nam et operam et pecuniam benigne praebuisti.
LYC. Salutem multam dicito patrono. CURC. Nuntiabo.
--
LYC. Numquid vis, leno? CAPP. Istas minas decem,
qui me procurem,
dum melius sit mihi, des. LYC.
Dabuntur, cras peti iubeto. --
CAPP. Quando bene gessi rem, volo hic in fano supplicare.
nam illam minis olim decem puellam parvolam emi,
sed eum qui mi illam vendidit numquam postilla vidi;
periisse credo. quid id mea refert? ego argentum habeo.
quoi homini di sunt propitii, lucrum ei profecto obiciunt.
nunc rei divinae operam dabo. certumst bene me curare. –