Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Titus Maccius Plautus
Curculio

IntraText CT - Text
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Scaena tertia. Therapontigonus-Lyco

 

THER. Non ego nunc mediocri incedo iratus iracundia,
sed eapse illa qua excidionem facere condidici oppidis.
nunc nisi tu mihi propere properas dare iam triginta minas,
quas ego apud te deposivi, vitam propera ponere.
LYC. Non edepol nunc ego te mediocri macto infortunio,
sed eopse illo quo mactare soleo quoi nil debeo.
THER. Ne te mi facias ferocem aut supplicare censeas.
LYC. Nec tu me quidem umquam subiges, redditum ut reddam tibi,
nec daturus sum. THER. Idem ego istuc quom credebam credidi,
te nihil esse redditurum. LYC. Quor nunc a me igitur petis?
THER. Scire volo quoi reddidisti. LYC. Lusco liberto tuo,
is Summanum se vocari dixit, ei reddidi.
[qui has tabellas obsignatas attulit. THER. Quas tu mihi tabellas?]
quos tu mihi luscos libertos, quos Summanos somnias?
nec mihi quidem libertus ullust. LYC. Facis sapientius
quam pars lenonum, libertos qui habent et eos deserunt.
THER. Quid feci LYC. Quod mandasti feci, tui honoris gratia,
tuom qui signum ad me attulisset, nuntium ne spernerem.
THER. Stultior stulto fuisti, qui tabellis crederes.
LYC. Quis res publica et privata geritur, nonne eis crederem?
ego abeo, tibi res solutast recte. bellator, vale.
THER. Quid valeam? LYC. Aut tu aegrota aetatem, si lubet, per me quidem. --
THER. Quid ego nunc faciam? quid refert me fecisse regibus
ut mi oboedirent, si hic me hodie umbraticus deriserit?




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) © 1996-2005 EuloTech