Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Titus Maccius Plautus
Curculio

IntraText CT - Text
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

ACTUS QUINTUS

 

Scaena prima. Curculio

 

CURC.Antiquom poetam audivi scripsisse in tragoedia,
mulieres duas peiores esse quam unam. res itast.
verum mulierem peiorem quam haec amica est Phaedromi
non vidi aut audivi, neque pol dici nec fingi potest
peior quam haec est: quae ubi me habere hunc conspicatast anulum,
rogat unde habeam. «quid id tu quaeris?» «quia mi quaesitost opus
nego me dicere. ut eum eriperet, manum arripuit mordicus.
vix foras me abripui atque effugi. apage istanc caniculam.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) © 1996-2005 EuloTech