Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Titus Maccius Plautus Curculio IntraText CT - Text |
CAPP. Quoi homini di
sunt propitii, ei non esse iratos puto.
postquam rem divinam feci, venit in mentem mihi,
ne trapezita exulatum abierit, argentum ut petam,
ut ego potius comedim quam ille. THER. Iusseram salvere
te.
CAPP. Therapontigone Platagidore, salve; salvos quom
advenis
in Epidaurum, hic hodie apud me--numquam delinges salem.
THER.
Bene vocas, verum locata res est--ut male sit tibi.
sed quid agit meum mercimonium apud te? CAPP. Nil apud me
quidem,
ne facias testis, neque equidem debeo quicquam. THER. Quid est?
CAPP. Quod fui iuratus feci. THER. Reddin an non
virginem,
prius quam te huic meae machaerae obicio, mastigia?
CAPP. Vapulare ego te vehementer iubeo: ne me territes.
illa abductast, tu auferere hinc a me, si perges mihi
male loqui, profecto, cui ego nisi malum nil debeo.
THER. Mihin malum minitare? CAPP. Atque edepol non
minitabor, sed dabo,
mihi si perges molestus esse. THER. Leno minitatur mihi,
meaeque pugnae proeliares plurimae optritae iacent?
at ita me machaera et clupeus *
bene iuvent pugnantem in acie: nisi mi virgo redditur,
iam ego te faciam ut hic formicae frustillatim differant.
CAPP. At ita me volsellae, pecten, speculum, calamistrum
meum
bene me amassint meaque axitia linteumque extersui,
ut ego tua magnifica verba neque istas tuas magnas minas
non pluris facio quam ancillam meam quae latrinam lavat.
ego illam reddidi qui argentum a te attulit. THER. Quis
is est homo?
CAPP.
Tuom libertum esse aiebat sese Summanum. THER. Meum?
attat, Curculio hercle verba mihi dedit, cum cogito.
is mihi anulum subripuit. CAPP. Perdidistin tu anulum?
miles pulchre centuriatus est expuncto in manipulo.
THER. Ubi nunc Curculionem inveniam? CAPP. In
tritico facillume,
vel quingentos curculiones pro uno faxo reperias.
ego abeo, vale atque salve. -- THER. Male vale, male sit
tibi.
quid ego faciam? maneam an abeam? sicin mi esse os oblitum?
cupio
dare mercedem qui illunc ubi sit commonstret mihi.