Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Titus Maccius Plautus Curculio IntraText CT - Text |
PLAN.
Phaedrome, propera. PHAED. Quid properem? PLAN. Parasitum ne amiseris.
magna res est. PHAED. Nulla est mihi, nam quam habui
absumpsi celeriter.
PLAN. Teneo. PHAED. Quid negotist? PLAN. Rogita
unde istunc habeat anulum.
pater istum meus gestitavit * CURC. At mea matertera.
PLAN. Mater ei utendum dederat. CURC. Pater + uois
rusum tibi.
PLAN. Nugas garris. CURC. Soleo, nam propter eas vivo
facilius.
PLAN. Quid nunc? obsecro, parentes ne meos mihi
prohibeas.
CURC. Quid ego? sub gemmane abstrusos habeo tuam matrem
et patrem?
PLAN.
Libera ego sum nata. CURC. Et alii multi qui nunc serviunt.
PHAED. Enim vero
irascor. CURC. Dixi equidem tibi, unde ad me hic pervenerit.
quotiens
dicendum est? elusi militem, inquam, in alea.
THER. Salvos sum, eccum quem quaerebam. quid agis, bone
vir? CURC. Audio.
si vis tribus bolis, vel in chlamydem. THER. Quin tu is
in malam crucem
cum bolis, cum bulbis? redde mihi iam argentum aut virginem.
CURC. Quod argentum, quas tu mihi tricas narras? quam tu
virginem
me reposcis? THER. Quam ab lenone abduxti hodie, scelus
viri.
CURC. Nullam abduxi. THER. Certe eccistam video. PHAED.
Virgo haec libera est.
THER.
Mean ancilla libera ut sit, quam ego numquam emisi manu?
PHAED. Quis tibi hanc dedit mancipio? aut unde emisti?
fac sciam.
THER. Ego quidem pro istac rem solvi ab trapezita meo.
quam ego pecuniam quadruplicem abs te et lenone auferam.
PHAED.
Qui scis mercari furtivas atque ingenuas virgines,
ambula in ius. THER. Non eo. PHAED. Licet [te]
antestari? THER. Non licet.
PHAED. Iuppiter te, miles, perdat, intestatus vivito;
at ego, quem licet, te. accede huc. THER. Servom
antestari? CURC. Vide.
quem ut scias me liberum esse.
ergo
ambula in ius. THER. Em tibi.
CURC. O cives, cives. THER. Quid clamas? PHAED.
Quid tibi istum tactio est?
THER. Quia mihi lubitum est. PHAED. Accede huc tu,
ego illum tibi dedam, tace.
PLAN. Phaedrome, obsecro serva me. PHAED. Tamquam
me et genium meum.
miles, quaeso <te> ut mihi dicas unde illum habeas anulum,
quem parasitus hic te elusit. PLAN. Per tua genua te obsecro,
ut nos facias certiores. THER. Quid istuc ad vos attinet?
quaeratis chlamydem et machaeram hanc unde ad me pervenerit.
CURC. Ut fastidit gloriosus. THER. Mitte istum,
ego dicam omnia.
CURC. Nihil est quod ille dicit. PLAN. Fac me
certiorem, obsecro.
THER. Ego dicam, surge. hanc rem agite atque animum
advortite.
pater meus habuit Periplanes +Planesium
is prius quam moritur mihi dedit tamquam suo,
ut aequom fuerat, filio. PLAN. Pro Iuppiter.
THER. Et isto me heredem fecit. PLAN. <O>
Pietas mea,
serva me, quando ego te servavi sedulo.
frater mi, salve. THER.
Qui credam ego istuc? cedo,
si vera memoras, quae fuit mater tua?
PLAN.
Cleobula. THER. Nutrix quae fuit? PLAN. Archestrata.
ea me spectatum
tulerat per Dionysia.
postquam illo ventum est, iam, ut me collocaverat,
exoritur ventus turbo, spectacla ibi ruont,
ego pertimesco: [tum] ibi me nescio quis arripit
timidam atque pavidam, nec vivam nec mortuam.
nec quo me pacto abstulerit possum dicere.
THER. Memini istanc turbam fieri. sed tu dic mihi,
ubi is est homo qui te surripuit? PLAN. Nescio.
verum hunc servavi semper mecum una anulum;
cum hoc olim perii. THER. Cedo, ut inspiciam. CURC. Sanan
es,
quae isti committas? PLAN. Sine modo. THER. Pro
Iuppiter,
hic est quem ego tibi misi natali die.
tam facile novi quam me. salve, mea soror.
PLAN.
Frater mi, salve. PHAED. Deos volo bene vortere
istam rem vobis. CURC. Et ego nobis omnibus:
,
tu ut hodie adveniens cenam des sororiam
hic nuptialem cras dabit. promittimus.
THER. Tace tu. CURC. Non taceo, quando res vortit
bene.
tu istanc desponde huic, miles. ego dotem dabo.
THER. Quid dotis? CURC. Egone? ut semper, dum
vivat, me alat.
verum hercle dico. THER. Me lubente feceris.
sed leno hic debet nobis triginta minas.
PHAED. Quam ob rem istuc? THER. Quia ille ita
repromisit mihi:
si quisquam hanc liberali asseruisset manu,
sine controversia omne argentum reddere.
nunc eamus ad lenonem. CURC. Laudo. PHAED. Hoc
prius volo,
meam rem agere. THER. Quid id est? PHAED. Ut mihi
hanc despondeas.
CURC. Quid cessas, miles, hanc huic uxorem dare?
THER. Si haec volt.
PLAN. Mi frater, cupio. THER. Fiat. C. Bene facis.
PHAED.
Spondesne, miles, mi hanc uxorem? THER. Spondeo.
CURC. Et ego hoc idem una spondeo. THER. Lepide
facis.
sed eccum lenonem, incedit, thensaurum meum.