Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Titus Maccius Plautus
Menaechmi

IntraText CT - Text

  • MENAECHMI
    • ACTUS PRIMUS
      • Scaena secunda. Menaechmus-Peniculus
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Scaena secunda. Menaechmus-Peniculus

 

MEN. Ni mala, ni stulta sies, ni indomita imposque animi,
quod viro esse odio videas, tute tibi odio habeas.
praeterhac si mihi tale post hunc diem
faxis, faxo foris vidua visas patrem.
nam quotiens foras ire volo, me retines, revocas, rogitas,
quo ego eam, quam rem agam, quid negoti geram,
quid petam, quid feram, quid foris egerim.
portitorem domum duxi, ita omnem mihi
rem necesse eloqui est, quidquid egi atque ago.
nimium ego te habui delicatam; nunc adeo ut facturus dicam.
quando ego tibi ancillas, penum,
lanam, aurum, vestem, purpuram bene praebeo nec quicquam eges,
malo cavebis si sapis, virum observare desines.
atque adeo, ne me nequiquam serves, ob eam industriam
hodie ducam scortum ad cenam atque aliquo condicam foras.
PEN. Illic homo se uxori simulat male loqui, loquitur mihi;
nam si foris cenat, profecto me, haud uxorem, ulciscitur.
MEN. Evax, iurgio hercle tandem uxorem abegi ab ianua.
ubi sunt amatores mariti? dona quid cessant mihi
conferre omnes congratulantes, quia pugnavi fortiter?
hanc modo uxori intus pallam surrupui, ad scortum fero.
sic hoc decet, dari facete verba custodi catae.
hoc facinus pulchrumst, hoc probumst, hoc lepidumst, hoc factumst fabre:
meo malo a mala abstuli hoc, ad damnum deferetur.
avorti praedam ab hostibus nostrum salute socium.
PEN. Heus adulescens, ecqua in istac pars inest praeda mihi?
MEN. Perii, in insidias deveni. PEN. Immo in praesidium, ne time.
MEN. Quis homo est? PEN. Ego sum. MEN. O mea Commoditas, o mea Opportunitas,
salve. PEN. Salve. MEN. Quid agis? PEN. Teneo dextera genium meum.
MEN. Non potuisti magis per tempus mi advenire quam advenis.
PEN. Ita ego soleo: commoditatis omnis articulos scio.
MEN. Vin tu facinus luculentum inspicere? PEN. Quis id coxit coquos?
iam sciam, si quid titubatumst, ubi reliquias videro.
MEN. Dic mi, enumquam tu vidisti tabulam pictam in pariete,
ubi aquila Catameitum raperet aut ubi Venus Adoneum?
PEN. Saepe. sed quid istae picturae ad me attinent? MEN. Age me aspice.
ecquid adsimulo similiter? PEN. Quis istest ornatus tuos?
MEN. Dic hominem lepidissimum esse me. PEN. Ubi essuri sumus?
MEN. Dic modo hoc quod ego te iubeo. PEN. Dico: homo lepidissime.
MEN. Ecquid audes de tuo istuc addere? PEN. Atque hilarissime.
MEN. Perge <perge>. PEN. Non pergo hercle, nisi scio qua gratia.
litigium tibi est cum uxore, eo mi abs te caveo cautius.
MEN. Clam uxoremst ubi pulchre habeamus atque hunc comburamus diem.
PEN. Age sane igitur, quando aequom oras, quam mox incendo rogum?
dies quidem iam ad umbilicum
est dimidiatus mortuos.
MEN. Te morare, mihi quom obloquere. PEN. Oculum ecfodito per solum
mihi, Menaechme, si ullum verbum faxo nisi quod iusseris.
MEN. Concede huc a foribus. PEN. Fiat. MEN. Etiam concede huc. PEN.Licet.
MEN. Etiam nunc concede audacter ab leonino cavo.
PEN. Eu edepol ne tu, ut ego opinor, esses agitator probus.
MEN. Quidum? PEN. Ne te uxor sequatur, respectas identidem.
MEN. Sed quid ais? PEN. Egone? id enim quod tu vis, id aio atque id nego.
MEN. Ecquid tu de odore possis, si quid forte olfeceris,
facere coniecturam? ***
PEN. *** captum sit collegium.
MEN. Agedum odorare hanc quam ego habeo pallam. quid olet? apstines?
PEN. Summum olfactare oportet vestimentum muliebre,
nam ex istoc loco spurcatur nasum odore inlucido.
MEN. Olfacta igitur hinc, Penicule. lepide ut fastidis. PEN. Decet.
MEN. Quid igitur? quid olet? responde. PEN. Furtum, scortum, prandium.
tibi fuant
MEN. elocutus, nam
nunc ad amicam deferetur hanc meretricem Erotium.
mihi, tibi atque illi iubebo iam adparari prandium. PEN. Eu.
MEN. Inde usque ad diurnam stellam crastinam potabimus. PEN. Eu,
expedite fabulatus. iam fores ferio? MEN. Feri.
vel mane etiam. PEN. Mille passum commoratus cantharum.
MEN. Placide pulta. PEN. Metuis, credo, ne fores Samiae sient.
MEN. Mane, mane obsecro hercle:
eapse eccam exit. oh, solem vides
satin ut occaecatust prae huius corporis candoribus?




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License