CYL.
Bene opsonavi atque ex mea sententia,
bonum anteponam prandium pransoribus.
sed eccum Menaechmum video. vae tergo meo,
prius iam convivae ambulant ante ostium,
quam ego opsonatu redeo. adibo atque alloquar.
Menaechme, salve. MEN. Di te amabunt quisquis <es>.
CYL. Quisquis *** <es> ego sim?
MEN. Non hercle vero. CYL. Ubi convivae ceteri?
MEN. Quos tu convivas quaeris? CYL. Parasitum tuom.
MEN. Meum parasitum? certe hic insanust homo.
MESS.
Dixin tibi esse hic sycophantas plurumos?
* * *
MEN. Quem tu parasitum quaeris, adulescens, meum?
MESS.
Peniculum eccum in vidulo salvom fero.
CYL. Menaechme, numero huc advenis ad prandium.
nunc opsonatu redeo. MEN. Responde mihi,
adulescens: quibus hic pretiis porci veneunt
sacres sinceri? CYL. Nummis. MEN. Nummum a me
accipe:
iube te piari de mea pecunia.
nam equidem insanum esse te certo scio,
qui mihi molestus homini ignoto, quisquis es.
CYL. Cylindrus ego sum: non nosti nomen meum?
MEN.
Si tu Cylindrus seu Coriendrus, perieris.
ego te non novi, neque
novisse adeo volo.
CYL. Est tibi Menaechmo nomen, tantum quod sciam.
MEN. Pro sano loqueris quom me appellas nomine.
sed ubi novisti me? CYL. Ubi ego te noverim,
qui amicam habes eram meam hanc Erotium?
MEN.
Neque hercle ego habeo, neque te quis homo sis scio.
CYL. Non scis quis ego sim, qui tibi saepissime
cyathisso apud nos, quando potas? MESS. Ei mihi,
quom nihil est qui illi homini diminuam caput.
MEN. Tun cyathissare mihi soles, qui ante hunc diem
Epidamnum numquam vidi neque veni? CYL. Negas?
MEN. Nego hercle vero. CYL. Non tu in illisce
aedibus
habitas? MEN. Di illos homines, qui illic habitant,
perduint.
CYL. Insanit hic quidem, qui ipse male dicit sibi.
audin, Menaechme? MEN. Quid vis? CYL. Si me
consulas,
nummum illum quem mihi dudum pollicitus dare --
nam tu quidem hercle certo non sanus satis,
Menaechme, qui nunc ipsus male dicas tibi --
iubeas, si sapias,
porculum adferri tibi.
MES. Eu hercle hominem multum, et odiosum mihi.
CYL. Solet iocari
saepe mecum illoc modo.
quam
vis ridiculus est, ubi uxor non adest.
quid ais tu? MEN. Quid vis, inquam. CYL. Satin hoc
quod vides
tribus vobis opsonatumst, an opsono amplius,
tibi et parasito et mulieri? MEN. Quas [tu] mulieres,
quos tu parasitos loquere? MESS. Quod te urget scelus,
qui huic sis molestus? CYL. Quid tibi mecum est rei?
ego te non novi: cum hoc
quem novi fabulor.
MESS. Non edepol tu homo sanus es, certo scio.
CYL. Iam ergo haec madebunt faxo, nil morabitur.
proin
tu ne quo abeas longius ab aedibus.
numquid
vis? MEN. Ut eas maximam malam crucem.
CYL. Ire hercle meliust te interim atque accumbere,
dum ego haec appono ad Volcani violentiam.
ibo intro et dicam te hic adstare Erotio,
ut te hinc abducat potius quam hic adstes foris.
MEN. Iamne abiit <illic>? edepol haud mendacia
tua verba experior esse. MESS. Observato modo:
nam istic meretricem credo habitare mulierem,
ut quidem ille insanus dixit, qui hinc abiit modo.
MEN. Sed miror qui ille noverit nomen meum.
MESS. Minime hercle mirum. morem hunc meretrices habent:
ad portum mittunt servolos, ancillulas;
si quae peregrina navis in portum advenit,
rogitant cuiatis sit, quid ei nomen siet,
postilla extemplo se applicant, agglutinant:
si pellexerunt, perditum amittunt domum.
nunc in istoc portu stat navis praedatoria,
aps qua cavendum nobis sane censeo.
MEN. Mones quidem hercle recte. MESS. Tum demum sciam
recte monuisse, si tu recte caveris.
MEN. Tace dum parumper, nam concrepuit ostium:
videamus qui hinc egreditur. MESS. Hoc ponam interim.
asservatote haec sultis, navales pedes.
|