Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Titus Maccius Plautus
Menaechmi

IntraText CT - Text

  • MENAECHMI
    • ACTUS SECUNDUS
      • Scaena tertia. Erotium-Menaechmus-Messenio
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Scaena tertia. Erotium-Menaechmus-Messenio

 

ER. Sine fores sic, abi, nolo operiri.
intus para, cura, vide, quod opust fiat:
sternite lectos, incendite odores; munditia
inlecebra
animost amantium.
amanti amoenitas malost, nobis lucrost.
sed ubi ille est, quem coquos ante aedis esse ait? atque eccum video,
qui mi est usui et plurimum prodest.
item hinc ultro fit, ut meret, potissimus nostrae domi ut sit;
nunc eum adibo, adloquar ultro.
animule mi, mihi mira videntur,
te hic stare foris, fores quoi pateant,
magis quam domus tua domus quom haec tua sit.
omne paratumst, ut iussisti
atque ut voluisti, neque tibi
ulla morast intus.
prandium, ut iussisti, hic curatumst:
ubi lubet, ire licet accubitum.
MEN. Quicum haec mulier loquitur? ER. Equidem tecum. MEN. Quid mecum tibi
fuit umquam aut nunc est negoti? ER. Quia pol te unum ex omnibus
Venus me voluit magnificare, neque id haud immerito tuo.
nam ecastor solus benefactis tuis me florentem facis.
MEN. Certo haec mulier aut insana aut ebria est, Messenio,
quae hominem ignotum compellet me tam familiariter.
MESS. Dixin ego istaec hic solere fieri? folia nunc cadunt,
praeut si triduom hoc hic erimus: tum arbores in te cadent.
nam ita sunt hic meretrices: omnes elecebrae argentariae.
sed sine me dum hanc compellare. heus mulier, tibi dico. ER. Quid est?
MESS. Ubi tu hunc hominem novisti? ER. Ibidem ubi hic me iam diu,
in Epidamno. MESS. In Epidamno? qui huc in hanc urbem pedem,
nisi hodie, numquam intro tetulit? ER. Heia, delicias facis.
mi Menaechme, quin, amabo, is intro? hic tibi erit rectius.
MEN. Haec quidem edepol recte appellat meo me mulier nomine.
nimis miror, quid hoc sit negoti. MESS. Oboluit marsuppium
huic istuc quod habes. MEN. Atque edepol tu me monuisti probe.
accipe dum hoc. iam scibo, utrum haec me mage amet an marsuppium.
ER. Eamus intro, ut prandeamus. MEN. Bene vocas: tam gratiast.
ER. Cur igitur me tibi iussisti coquere dudum prandium?
MEN. Egon te iussi coquere? ER. Certo, tibi et parasito tuo.
MEN. Cui, malum, parasito? certo haec mulier non sanast satis.
ER. Peniculo. MEN. Quis iste est Peniculus? qui extergentur baxeae?
ER. Scilicet qui dudum tecum venit, quom pallam mihi
detulisti, quam ab uxore tua surrupuisti. MEN. Quid est?
tibi pallam dedi, quam uxori meae surrupui? sanan es?
certe haec mulier cantherino ritu astans somniat.
ER. Qui lubet ludibrio habere me atque ire infitias mihi
facta quae sunt? MEN. Dic quid est id quod negem quod fecerim?
ER. Pallam te hodie mihi dedisse uxoris. MEN. Etiam nunc nego.
ego quidem neque umquam uxorem habui neque habeo, neque huc
umquam, postquam natus sum, intra portam penetravi pedem.
prandi in navi, inde huc sum egressus, te conveni. ER. Eccere,
perii misera, quam tu mihi nunc navem narras? MEN. Ligneam,
saepe tritam, saepe fixam, saepe excussam malleo;
quasi supellex pellionis, palus palo proxumust.
ER. Iam, amabo, desiste ludos facere atque i hac mecum semul.
MEN. Nescio quem, mulier, alium hominem, non me quaeritas.
ER. Non ego te novi Menaechmum, Moscho prognatum patre,
qui Syracusis perhibere natus esse in Sicilia,
ubi rex Agathocles
regnator fuit et iterum Phintia,
tertium Liparo, qui in morte regnum Hieroni tradidit,
nunc Hiero est? MEN. Haud falsa, mulier, praedicas. MESS. Pro Iuppiter,
num istaec mulier illinc venit, quae te novit tam cate?
MEN. Hercle opinor, pernegari non potest.
MESS. Ne feceris.
periisti, si intrassis intra limen. MEN. Quin tu tace modo.
bene res geritur. adsentabor quidquid dicet mulieri,
si possum hospitium nancisci. iam dudum, mulier, tibi
non imprudens advorsabar:
hunc metuebam, ne meae
uxori renuntiaret de palla et de prandio.
nunc, quando vis, eamus intro. ER. Etiam parasitum manes?
MEN. Neque ego illum maneo, neque flocci facio, neque, si venerit,
eum volo intromitti. ER. Ecastor haud invita fecero.
sed scin quid te amabo ut facias? MEN. Impera quid vis modo.
ER. Pallam illam, quam dudum dederas, ad phrygionem ut deferas,
ut reconcinnetur atque ut opera addantur quae volo.
MEN. Hercle qui tu recte dicis: eadem ignorabitur,
ne uxor cognoscat te habere, si in via conspexerit.
ER. Ergo mox auferto tecum, quando abibis. MEN. Maxime.
ER. Eamus intro MEN. Iam sequar te. hunc volo etiam conloqui.
eho Messenio, accede huc. MESS. Quid negoti est? MEN. sussciri.
MEN. Quid eo opust? MEN. Opus est. scio ut me dices. MEN. Tanto nequior.
MEN. Habeo praedam: tantum incepi operis.
ei quantum potes,
abduc istos in tabernam actutum devorsoriam.
tum facito ante solem occasum ut venias advorsum mihi.
MESS. Non tu istas meretrices novisti, ere. MEN. Tace, inquam ***
mihi dolebit, non tibi, si quid ego stulte fecero.
mulier haec stulta atque inscita est; quantum perspexi modo,
est hic praeda nobis. ++MESS. Perii, iamne abis? periit probe:
ducit lembum dierectum navis praedatoria.
sed ego inscitus qui domino me postulem moderarier:
dicto me emit audientem, haud imperatorem sibi.
sequimini, ut, quod imperatum est, veniam advorsum temperi.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License