MEN.
Edepol ne hic dies pervorsus atque advorsus mi optigit.
quae me clam ratus sum facere, ea omnia fecit palam
parasitus, qui me complevit flagiti et formidinis,
meus Ulixes, suo qui regi tantum concivit mali.
quem ego hominem, siquidem vivo, vita evolvam sua
sed ego stultus sum, qui illius esse dico, quae meast:
meo cibo et sumptu educatust. anima privabo virum.
condigne autem haec meretrix fecit, ut mos est meretricius:
quia rogo, palla ut referatur rursum ad uxorem meam,
mihi se ait dedisse. eu edepol ne ego homo vivo miser.
SEN. Audin quae loquitur? MED. Se miserum
praedicat. SEN. Adeas velim.
MED. Salvos sis, Menaechme. quaeso, cur apertas brachium?
non tu scis, quantum isti morbo nunc tuo facias mali?
MEN.
Quin tu te suspendis? SEN. Ecquid sentis? MED. Quidni sentiam?
non potest haec res ellebori iungere optinerier.
sed quid ais, Menaechme? MEN. Quid vis? MED. Dic
mihi hoc quod te rogo:
album an atrum vinum potas? MEN. Quin tu is in malam
crucem?
MED. Iam hercle occeptat insanire primulum. *** MEN.
Quin tu me interrogas,
purpureum panem an puniceum soleam ego esse an luteum?
soleamne esse avis squamosas, piscis pennatos? SEN.
Papae,
audin tu ut deliramenta loquitur?
quid cessas dare
potionis aliquid prius quam percipit insania?
MED.
Mane modo, etiam percontabor alia. SEN. Occidis fabulans.
MED. Dic mihi hoc: solent tibi umquam oculi duri fieri?
MEN. Quid? tu me lucustam censes esse, homo ignavissime?
MED. Dic mihi: en umquam intestina tibi crepant, quod
sentias?
MEN. Ubi satur sum, nulla crepitant; quando esurio, tum
crepant.
MED. Hoc quidem edepol hau pro insano verbum respondit
mihi.
perdormiscin
usque ad lucem? facilen tu dormis cubans?
MEN. Perdormisco, si resolvi argentum cui debeo --
qui te Iuppiter dique omnes, percontator, perduint.
MED. Nunc homo insanire occeptat: de illis verbis cave
tibi.
SEN. Immo Nestor nunc quidem est de verbis, praeut dudum
fuit;
nam dudum uxorem suam esse aiebat rabiosam canem.
MEN.
Quid, ego? SEN. Dixti insanus, inquam. MEN. Egone? SEN. Tu
istic, qui mihi
etiam me iunctis quadrigis minitatus prosternere.
egomet haec te vidi facere,
egomet haec ted arguo.
MEN. At ego te sacram coronam surrupuisse Iovi scio,
et ob eam rem in carcerem ted esse compactum scio,
et postquam es emissus, caesum virgis sub furca scio;
tum patrem occidisse et matrem vendidisse etiam scio.
satin haec pro sano male dicta male dictis respondeo?
SEN. Obsecro hercle, medice, propere, quidquid facturus,
face.
non
vides hominem insanire? MED. Scin quid facias optimum est?
ad
me face uti deferatur. SEN. Itane censes? MED. Quippini?
ibi meo arbitratu potero curare hominem. SEN. Age ut
lubet.
MED. Elleborum potabis faxo aliquos viginti dies.
MEN. At ego te pendentem fodiam stimulis triginta dies.
MED. I, arcesse homines, qui illunc ad me deferant. SEN.
Quot sunt satis?
MED. Proinde ut insanire video, quattuor, nihilo minus.
SEN. Iam hic erunt. asserva tu istunc, medice. MED.
Immo ibo domum,
ut parentur quibus paratis opus est. tu servos iube
hunc ad me ferant. SEN. Iam ego illic faxo erit. MED.
Abeo. SEN.Vale.
MEN. Abiit socerus, abiit medicus. [nunc] solus sum. pro
Iuppiter,
quid illuc est quod med hisce homines insanire praedicant?
nam equidem, postquam gnatus sum, numquam aegrotavi unum diem,
neque ego insanio neque pugnas neque ego litis coepio.
salvus salvos alios video, novi homines, adloquor.
an illi perperam insanire me aiunt, ipsi insaniunt?
quid ego nunc faciam? domum ire cupio: uxor non sinit;
huc autem nemo intromittit. nimis proventum est nequiter.
hic ero usque: ad noctem saltem, credo, intromittar domum.
|