Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Titus Maccius Plautus
Menaechmi

IntraText CT - Text

  • MENAECHMI
    • ACTUS QUINTUS
      • Scaena sexta. Messenio
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Scaena sexta. Messenio

 

MESS. Spectamen bono servo id est, qui rem erilem
procurat, videt, collocat cogitatque,
ut absente ero rem eri diligenter
tutetur, quam si ipse adsit aut rectius.
tergum quam gulam, crura quam ventrem oportet
potiora esse, cui cor modeste situmst.
recordetur id, qui nihili sunt, quid eis preti
detur ab suis eris, ignavis, improbis viris:
verbera compedes
molae, [magna] lassitudo fames frigus durum,
haec pretia sunt ignaviae.
id ego male malum metuo: propterea bonum esse certumst potius quam malum;
nam magis multo patior facilius verba: verbera ego odi,
nimioque edo lubentius molitum, quam molitum praehibeo.
propterea eri imperium exsequor, bene et sedate servo id;
atque mihi id prodest.
alii ita ut in rem esse ducunt, sint: ego ita ero ut me esse oportet;
metum mihi adhibeam, culpam abstineam, ero ut omnibus in locis sim praesto:
[servi, qui cum culpa carent metuont, solent esse eris utibiles.
nam illi, qui nil metuont, postquam malum promeriti, tunc ei metuont.]
metuam haud multum. prope est quando erus ob facta pretium exsolvet.
<eo> ego exemplo servio, tergi ut in rem esse arbitror.
postquam in tabernam vasa et servos conlocavi, ut iusserat,
ita venio adversum. nunc foris pultabo, adesse ut me sciat,
neque virum ex hoc saltu damni salvom ut educam foras.
sed metuo, ne sero veniam depugnato proelio.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License