Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Titus Maccius Plautus
Menaechmi

IntraText CT - Text

  • MENAECHMI
    • ACTUS QUINTUS
      • Scaena nona. Menaechmus-Messenio-Sosicles
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Scaena nona. Menaechmus-Messenio-Sosicles

 

MEN. Si voltis per oculos iurare, nihilo hercle ea causa magis
facietis,
MES. Pro di immortales, quid ego video? SOS. Quid vides? MES. Speculum tuom.
SOS. Quid negoti est? MES. Tuast imago. tam consimilest quam potest.
SOS. Pol profecto haud est dissimilis, meam quom formam noscito.
MEN. O adulescens, salve, qui me servavisti, quisquis es.
MESS. Adulescens, quaeso hercle eloquere tuom mihi nomen, nisi piget.
MEN. Non edepol ita promeruisti de me, ut pigeat, quae velis
<obsequi>. mihi est Menaechmo nomen. SOS. Immo edepol mihi.
MEN. Siculus sum Syracusanus. SOS. Eadem urbs et patria est mihi.
MEN. Quid ego ex te audio? SOS. Hoc quod res est. MESS. Novi equidem hunc: erus est meus.
ego quidem huius servos sum, sed med esse huius credidi.
ego hunc censebam te esse, huic etiam exhibui negotium.
quaeso ignoscas, si quid stulte dixi atque imprudens tibi.
SOS. Delirare mihi videre: non commeministi, simul
te hodie mecum exire ex navi? MESS. Enim vero aequom postulas.
tu erus es: tu servom quaere. tu salveto: tu vale.
hunc ego esse aio Menaechmum. MEN. At ego me. SOS. Quae haec fabulast?
tu es Menaechmus? MEN. Me esse dico, Moscho prognatum patre.
SOS. Tun meo patre es prognatus? MEN. Immo equidem, adulescens, meo;
tuom tibi neque occupare neque praeripere postulo.
MESS. Di immortales, spem insperatam date mihi quam suspicor.
nam nisi me animus fallit, hi sunt gemini germani duo.
nam et patriam et patrem conmemorant pariter qui fuerint sibi.
sevocabo erum. Menaechme. MEN. SOS. Quid vis? MESS. Non ambos volo,
sed uter vostrorum est advectus mecum navi. MEN. Non ego.
SOS. At ego. MESS. Te volo igitur. huc concede. SOS. Concessi. quid est?
MESS. Illic homo aut sycophanta aut geminus est frater tuos.
nam ego hominem hominis similiorem numquam vidi alterum.
neque aqua aquae nec lacte est lactis, crede mi, usquam similius,
quam hic tui est, tuque huius autem; post eandem patriam ac patrem
memorat. meliust nos adire atque hunc percontarier.
SOS. Hercle qui tu me admonuisti recte, et habeo gratiam.
perge operam dare, obsecro hercle; liber esto, si invenis
hunc meum fratrem esse. MESS. Spero. SOS. Et ego item spero fore.
MESS. Quid ais tu? Menaechmum, opinor, te vocari dixeras.
MEN. Ita vero. MESS. Huic item Menaechmo nomen est. in Sicilia
te Syracusis natum esse dixti: <et> hic natust ibi.
Moschum tibi patrem fuisse dixti: huic itidem fuit.
nunc operam potestis ambo mihi dare et vobis simul.
MEN. Promeruisti ut ne quid ores quod velis, quin impetres.
tam quasi me emeris argento, liber servibo tibi.
MESS. Spes mihi est, vos inventurum fratres germanos duos
geminos, una matre natos et patre uno uno die.
MEN. Mira memoras. utinam efficere quod pollicitus possies.
MESS. Possum. sed nunc agite uterque id quod rogabo dicite.
MEN. Ubi lubet, roga: respondebo. nil reticebo quod sciam.
MESS. Est tibi nomen Menaechmo? MEN. Fateor. MESS. Est itidem tibi?
SOS. Est. MESS. Patrem fuisse Moschum tibi ais? MEN. Ita vero. SOS. Et mihi.
MESS. Esne tu Syracusanus? MEN. Certo. MESS. Quid tu? SOS. Quippini?
MESS. Optime usque adhuc conveniunt signa. porro operam date.
quid longissime meministi, dic mihi, in patria tua?
MEN. Cum patre ut abii Tarentum ad mercatum, postea
inter homines me deerrare a patre atque inde avehi.
SOS. Iuppiter supreme, serva me. MESS. Quid clamas? quin taces?
quot eras annos gnatus, quom te pater a patria avehit?
MEN. Septuennis: nam tunc dentes mihi cadebant primulum.
neque patrem umquam postilla vidi. MESS. Quid? vos tum patri
filii quot eratis? MEN. Ut nunc maxime memini, duo.
MESS. Uter eratis, tun an ille, maior? MEN. Aeque ambo pares.
MESS. Qui id potest? MEN. Gemini ambo eramus. SOS. Di me servatum volunt.
MESS. Si interpellas, ego tacebo potius. SOS. Taceo. MESS. Dic mihi:
uno nomine ambo eratis? MEN. Minime. nam mihi hoc erat,
quod nunc est, Menaechmo: illum tum vocabant Sosiclem.
SOS. Signa adgnovi, contineri quin complectar non queo.
mi germane gemine frater, salve. ego sum Sosicles.
MEN. Quo modo igitur post Menaechmo nomen est factum tibi?
SOS. Postquam ad nos renuntiatum est te *** et patrem esse mortuom,
avos noster mutavit: quod tibi nomen est, fecit mihi.
MEN. Credo ita esse factum ut dicis.
sed mi hoc responde. SOS.Roga.
MEN. Quid erat nomen nostrae matri? SOS. Teuximarchae. MEN. Convenit.
o salve, insperate multis annis post quem conspicor.
SOS. Frater, et tu, quem ego multis miseriis laboribus
usque adhuc quaesivi quemque ego esse inventum gaudeo.
MESS. Hoc erat, quod haec te meretrix huius vocabat nomine:
hunc censebat te esse, credo, quom vocat te ad prandium.
MEN. Namque edepol iussi hic mihi hodie prandium appararier,
clam meam uxorem, quoi pallam surrupui dudum domo,
eam dedi huic. SOS. Hanc, dicis, frater, pallam, quam ego habeo? MEN. <Haec east.>
quo modo haec ad te pervenit? SOS. Meretrix huc ad prandium
me abduxit, me sibi dedisse aiebat. prandi perbene,
potavi atque accubui scortum, pallam et aurum hoc <abstuli>.
MEN. Gaudeo edepol, si quid propter me tibi evenit boni.
nam illa quom te ad se vocabat,
memet esse credidit.
MESS. Numquid me morare quin ego liber, ut iusti, siem?
MEN. Optimum atque aequissimum orat, frater: fac causa mea.
SOS. Liber esto. MEN. Quom tu es liber, gaudeo, Messenio.
MESS. Sed meliorest opus auspicio,
ut liber perpetuo siem.
SOS. Quoniam haec evenerunt, frater, nostra ex sententia,
in patriam redeamus ambo. MEN. Frater, faciam, ut tu voles.
auctionem hic faciam et vendam quidquid est. nunc interim
eamus intro, frater. SOS. Fiat. MESS. Scitin quid ego vos rogo?
MEN. Quid? MES. Praeconium mi ut detis. MEN. Dabitur. MES. Ergo nunciam
vis conclamari auctionem fore? MEN. Equidem die septimi.
MESS. Auctio fiet Menaechmi mane sane septimi.
venibunt servi, supellex, fundi, aedes, omnia.
venibunt quiqui licebunt, praesenti pecunia.
venibit uxor quoque etiam, si quis emptor venerit.
vix credo tota auctione capiet quinquagesies.
nunc, spectatores, valete et nobis clare plaudite.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License