Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Titus Maccius Plautus
Menaechmi

IntraText CT - Text

  • MENAECHMI
    • ACTUS PRIMUS
      • Scaena prima. Peniculus
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

ACTUS PRIMUS

 

Scaena prima. Peniculus

 

PEN. Iuventus nomen fecit Peniculo mihi,
ideo quia mensam, quando edo, detergeo.
homines captivos qui catenis vinciunt
et qui fugitivis servis indunt compedes,
nimis stulte faciunt mea quidem sententia.
nam homini misero si ad malum accedit malum,
maior lubido est fugere et facere nequiter.
nam se ex catenis eximunt aliquo modo.
tum compediti anum lima praeterunt
aut lapide excutiunt clavom. nugae sunt eae.
quem tu adservare recte, ne aufugiat, voles,
esca atque potione vinciri decet.
apud mensam plenam homini rostrum deliges;
dum tu illi quod edit et quod potet praebeas,
suo arbitratu adfatim cottidie,
numquam edepol fugiet, tam etsi capital fecerit,
facile adservabis, dum eo vinclo vincies.
ita istaec nimis lenta vincla sunt escaria:
quam magis extendas, tanto adstringunt artius.
nam ego ad Menaechmum hunc eo, quo iam diu
sum iudicatus; ultro eo ut me vinciat.
nam illic homo homines non alit, verum educat,
recreatque: nullus melius medicinam facit.
ita est adulescens; ipsus escae maxumae
cerialis cenas dat, ita mensas exstruit,
tantas struices concinnat patinarias:
standumst in lecto, si quid de summo petas.
sed mi intervallum iam hos dies multos fuit:
domi domitus sum usque cum caris meis.
nam neque edo neque emo nisi quod est carissumum.
id quoque iam, cari qui instruontur deserunt.
nunc ad eum inviso. sed aperitur ostium.
Menaechmum eccum ipsum video, progreditur foras.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License