Scaena secunda.
Menaechmus-Peniculus
MEN.
Potine ut quiescas? ego tibi hanc hodie probe
lepideque concinnatam referam temperi.
non faxo eam esse dices: ita ignorabitur.
PEN. Pallam ad phrygionem fert confecto prandio
vinoque expoto, parasito excluso foras.
non hercle is sum qui sum, ni hanc iniuriam
meque ultus pulchre fuero. observa quid dabo.
MEN. Pro di immortales, quoi homini umquam uno die
boni dedistis plus, qui minus speraverit?
prandi, potavi, scortum accubui, apstuli
hanc, quoius heres numquam erit post hunc diem.
PEN. Nequeo quae loquitur exaudire clanculum;
satur nunc loquitur de me et de parti mea.
MEN. Ait hanc dedisse me sibi,
atque eam meae
uxori surrupuisse. quoniam sentio
errare, extemplo, quasi res cum ea esset mihi,
coepi adsentari: mulier quidquid dixerat,
idem ego dicebam. quid multis verbis <opust>?
minore
nusquam bene fui dispendio.
PEN. Adibo ad hominem, nam turbare gestio.
MEN. Quis hic est, qui adversus it mihi? PEN. Quid ais,
homo
levior quam pluma, pessime et nequissime,
flagitium hominis, subdole ac minimi preti?
quid de te merui, qua me causa perderes?
ut surrupuisti te mihi dudum de foro!
fecisti funus med absente prandio.
cur ausus facere, quoi ego aeque heres eram?
MEN. Adulescens, quaeso, quid tibi mecum est rei,
qui mihi male dicas homini ignoto insciens?
an tibi malam rem vis pro male dictis dari?
PEN. Pol eam quidem edepol te dedisse intellego.
MEN. Responde, adulescens, quaeso, quid nomen tibist?
PEN. Etiam derides, quasi nomen non noveris?
MEN. Non edepol ego te, quod sciam, umquam ante hunc diem
vidi neque novi; verum certo, quisquis es,
si aequom facias, mihi odiosus ne sies.
PEN. Menaechme,
vigila. MEN. Vigilo hercle equidem, quod sciam.
PEN. Non me novisti? MEN. Non negem, si noverim.
PEN. Tuom parasitum non novisti? MEN. Non tibi
sanum est, adulescens, sinciput, intellego.
PEN. Responde, surrupuistin uxori tuae
pallam istanc hodie atque dedisti Erotio?
MEN. Neque hercle ego uxorem habeo neque ego Erotio
dedi nec pallam surrupui. PEN. Satin sanus es?
occisast haec res. non ego te indutum foras
exire vidi pallam? MEN. Vae capiti tuo.
omnis cinaedos esse censes, tu quia es?
tun med indutum
fuisse pallam praedicas?
PEN. Ego hercle vero. MEN. Non tu abis quo dignus
es?
aut te piari iube, homo insanissime.
PEN. Numquam edepol quisquam me exorabit, quin tuae
uxori rem omnem iam, uti sit gesta, eloquar;
omnes in te istaec recident contumeliae:
faxo haud inultus prandium comederis.
MEN. Quid hoc est negoti? satine, ut quemque conspicor,
ita me ludificant? sed concrepuit ostium.
|