Scaena tertia.
Ancilla-Menaechmus
ANC.
Menaechme, amare ait te multum Erotium,
ut hoc una opera <sibi> ad aurificem deferas,
atque huc ut addas auri pondo unciam
iubeasque spinter novom reconcinnarier.
MEN. Et istuc et aliud, si quid curari volet,
me curaturum dicito, quidquid volet.
ANC. Scin quid hoc sit spinter? MEN. Nescio, nisi
aureum.
ANC. Hoc est quod olim clanculum ex armario
te surrupuisse aiebas uxori tuae.
MEN. Numquam hercle factum est. ANC. Non
meministi, obsecro?
redde igitur spinter, si
non meministi. MEN. Mane.
immo
equidem memini. nempe hoc est, quod illi dedi.
ANC. Istuc. MEN. Ubi illae armillae sunt, quas una
dedi?
ANC. Numquam dedisti. MEN. Nam pol hoc unum dedi.
ANC. Dicam curare? MEN. Dicito: curabitur.
et palla et spinter faxo
referantur simul.
ANC. Amabo, mi Menaechme, inauris da mihi
faciendas pondo duom nummum, stalagmia,
ut te libenter videam, quom ad nos veneris.
MEN.
Fiat. cedo aurum, ego manupretium dabo.
ANC. Da sodes abs te: <ego> post reddidero tibi.
MEN. Immo cedo abs te: ego post tibi reddam duplex.
ANC. Non habeo. MEN. At tu, quando habebis, tum
dato.
ANC. Numquid [me] vis? MEN. Haec me curaturum dicito --
ut quantum possint quique liceant veneant.
iamne abiit intro? abiit, operuit fores.
di me quidem omnes adiuvant, augent, amant.
sed quid ego cesso, dum datur mi occasio
tempusque, abire ab his locis lenoniis?
propera, Menaechme, fer pedem, confer gradum.
demam hanc coronam atque abiciam ad laevam manum,
ut, siquis sequatur, hac me abiisse censeant.
ibo et conveniam servom, si potero, meum,
ut haec, quae bona dant di mihi, ex me sciat.
|